| C.P. Aut totum est negandum quod in argu- | 44.4 |
| mentatione adversarius sumpserit, si fictum aut | 5 |
| falsum esse possis docere, aut redarguenda ea quae | |
| pro verisimilibus sumpta sint: primum dubia sumpta | |
| esse pro certis, deinde etiam in perspicue falsis eadem | |
| posse dici, tum ex eis quae sumpserit non effici quod | |
| velit. Accidere autem oportet singula: sic universa | 10 |
| frangentur. Commemoranda sunt etiam exempla | |
| quibus simili in disputatione creditum non sit, con- | |
| querenda conditio communis periculi si ingeniis | |
| hominum criminosorum sit exposita vita innocentium. | |
| C.F. Quoniam unde inveniuntur quae ad | 45.1 |
| fidem pertinent habeo, quemadmodum in dicendo | |
| singula tractentur exspecto. | |
| C.P. Argumentationem quaerere videris, quae est | |
| argumenti explicatio[: quae sumpta ex eis locis qui | 5 |
| sunt expositi conficienda et distinguenda dilucide | |
| est]. | |
| C.F. Plane istuc ipsum desidero. | |
| C.P. Est ergo (ut supra dictum est) explicatio | 46.1 |
| argumenti argumentatio: sed ea conficitur cum | |
| sumpseris aut non dubia aut probabilia ex quibus id | |
| efficias quod aut dubium aut minus probabile per se | |
| videtur. Argumentandi autem duo sunt genera, | 5 |
| quorum alterum ad fidem directo spectat, alterum se | |
| inflectit ad motum. Dirigitur cum proposuit aliquid | |
| quod probaret sumpsitque ea quibus niteretur, atque | |
| his confirmatis ad propositum se rettulit atque con- | |
| clusit. Illa autem altera argumentatio quasi retro | 10 |
| et contra: prius sumit quae vult eaque confirmat, | |
| deinde id quod proponendum fuit permotis animis | |
| iacit ad extremum. Est autem illa varietas in argu- | 47.1 |
| mentando et non iniucunda distinctio, ut cum in- | |
| terrogamus nosmet ipsi aut percunctamur aut | |
| imploramus aut optamus—quae sunt cum aliis com- | |
| pluribus sententiarum ornamenta. Vitare autem | 5 |
| similitudinem poterimus non semper a proposito | |
| ordientes, et si non omnia disputando confirmabimus, | |
| breviterque interdum quae erunt satis aperta | |
| ponemus quodque ex his efficietur, si id apertum | |
| sit, non habebimus necesse semper concludere. | 10 |