| C.F. Quid? illa quae sine arte appellantur, | 48.1 |
| quae iamdudum assumpta dixisti, ecquonam modo | |
| artis indigent? | |
| C.P. Illa vero indigent, nec eo dicuntur sine arte | |
| quod ita sunt, sed quod ea non parit oratoris ars sed | 5 |
| foris ad se delata tamen arte tractat, et maxime in | |
| testibus. Nam et de toto genere testium quam id | 49.1 |
| sit infirmum saepe dicendum est, et argumenta rerum | |
| esse propria, testimonia voluntatum, utendumque | |
| est exemplis quibus testibus creditum non sit; et | |
| de singulis testibus, si natura vani, si leves, si cum | 5 |
| ignominia, si spe, si metu, si iracundia, si miseri- | |
| cordia impulsi, si praemio, si gratia adducti; com- | |
| parandique superiore cum auctoritate testium quibus | |
| tamen creditum non sit. Saepe etiam quaestionibus | 50.1 |
| resistendum est, quod et dolorem fugientes multi in | |
| tormentis ementiti persaepe sint morique malue- | |
| rint falsum fatendo quam infitiando dolere; multi | |
| etiam suam vitam neglexerint ut eos qui eis cariores | 5 |
| quam ipsi sibi essent liberarent, alii autem aut natura | |
| corporis aut consuetudine dolendi aut metu supplicii | |
| ac mortis vim tormentorum pertulerint, alii ementiti | |
| sint in eos quos oderant. Atque haec exemplis | |
| firmanda sunt. Neque est obscurum, quin, quoniam | 51.1 |
| in utramque partem sunt exempla et item ad coniec- | |
| turam faciendam loci, in contrariis contraria sint | |
| sumenda. Atque etiam incurrit alia quaedam in | |
| testibus et in quaestionibus ratio; saepe enim ea | 5 |
| quae dicta sunt si aut ambigue aut inconstanter aut | |
| incredibiliter dicta sunt aut etiam aliter ab alio dicta, | |
| subtiliter reprehenduntur. |