| C.F. Extrema tibi pars restat orationis, quae | 52.1 |
| posita in perorando est, de qua sane velim audire. | |
| C.P. Facilior est explicatio perorationis. Nam est | |
| divisa in duas partes, amplificationem et enume- | |
| rationem. Augendi autem et hic est proprius locus | 5 |
| in perorando, et in cursu ipso orationis declinationes | |
| ad amplificandum dantur confirmata re aliqua aut | |
| reprehensa. Est igitur amplificatio gravior quaedam | 53.1 |
| affirmatio quae motu animorum conciliet in dicendo | |
| fidem. Ea et verborum genere conficitur et rerum. | |
| Verba ponenda sunt quae vim habeant illustrandi | |
| nec ab usu sint abhorrentia, gravia, plena, sonantia, | 5 |
| iuncta, facta, cognominata, non vulgata, superlata, | |
| in primisque translata; nec in singulis verbis sed in | |
| continentibus soluta, quae dicuntur sine coniunctione, | |
| ut plura videantur. Augent etiam relata verba, | 54.1 |
| iterata, duplicata, et ea quae ascendunt gradatim | |
| ab humilioribus ad superiora; omninoque semper | |
| quasi naturalis et non explanata oratio, sed gravibus | |
| referta verbis, ad augendum accommodatior. Haec | 5 |
| igitur in verbis, quibus actio vocis, vultus et gestus | |
| congruens et apta ad animos permovendos accom- | |
| modanda est. Sed et in verbis et in actione causa erit | |
| tenenda et pro re agenda; nam haec quia videntur | |
| perabsurda cum graviora sunt quam causa fert, | 10 |
| diligenter quid quemque deceat iudicandum est. | |
| Rerum amplificatio sumitur eisdem ex locis | 55.1 |
| omnibus quibus illa quae dicta sunt ad fidem; maxi- | |
| meque definitiones valent conglobatae et conse- | |
| quentium frequentatio et contrariarum et dissimilium | |
| et inter se pugnantium rerum conflictio, et causae, | 5 |
| et ea quae sunt de causis orta, maximeque simili- | |
| tudines et exempla; fictae etiam personae, muta | |
| denique loquantur; omninoque ea sunt adhibenda, si | |
| causa patitur, quae magna habentur, quorum est | |
| duplex genus: alia enim magna natura videntur, | 56.1 |
| alia usu—natura, ut caelestia, ut divina, ut ea quorum | |
| obscurae causae, ut in terris mundoque admirabilia | |
| quae sunt, ex quibus similibusque, si attendas, ad | |
| augendum permulta suppetunt; usu, quae videntur | 5 |
| hominibus aut prodesse aut obesse vehementius, | |
| quorum sunt genera ad amplificandum tria. Nam | |
| aut caritate moventur homines, ut deorum, ut | |
| patriae, ut parentum, aut amore, ut fratrum, ut | |
| coniugum, ut liberorum, ut familiarium, aut honestate, | 10 |
| ut virtutum, maximeque earum quae ad communi- | |
| onem hominum et liberalitatem valent. Ex eis et | |
| cohortationes sumuntur ad ea retinenda, et in eos a | |
| quibus ea violata sunt odia incitantur et miseratio | |
| nascitur. [Proprius locus est augendi in his | 57.1 |
| rebus aut amissis aut amittendi periculo.] Nihil est | |
| enim tam miserabile quam ex beato miser, et hoc | |
| totum quidem moveat, si bona ex fortuna quis cadat, | |
| et a quorum caritate divellatur, quae amittat aut | 5 |
| amiserit, in quibus malis sit futurusve sit exprimatur | |
| breviter—cito enim arescit lacrima, praesertim in | |
| alienis malis; nec quidquam in amplificatione nimis | |
| enucleandum est, minuta est enim omnis diligentia; | |
| hic autem locus grandia requirit. | 10 |