| Illud iam est iudicii, quo quaque in causa genere | 58.1 |
| utamur augendi. In illis enim causis quae ad delecta- | |
| tionem exornantur ei loci tractandi sunt qui movere | |
| possunt exspectationem, admirationem, voluptatem; | |
| in cohortationibus autem bonorum ac malorum | 5 |
| enumerationes et exempla valent plurimum. In | |
| iudiciis accusatori fere quae ad iracundiam, reo | |
| plerumque quae ad misericordiam pertinent; non- | |
| numquam tamen accusator misericordiam movere | |
| debet et defensor iracundiam. | 10 |
| Enumeratio reliqua est, nonnumquam laudatori, | 59.1 |
| suasori non saepe, accusatori saepius quam reo | |
| necessaria. Huius tempora duo sunt, si aut memoriae | |
| diffidas eorum apud quos agas vel intervallo temporis | |
| vel longitudine orationis, aut frequentatis firma- | 5 |
| mentis orationis et breviter expositis vim est habitura | |
| causa maiorem. Et reo rarius utendum est, quod | 60.1 |
| ponenda sunt contraria, quorum dissolutio in brevi- | |
| tate lucebit, aculei pungent. Sed erit in enumera- | |
| tione vitandum ne ostentatio memoriae suscepta | |
| videatur esse puerilis. Id effugiet qui non omnia | 5 |
| minima repetet sed brevia singula attingens pondera | |
| rerum ipsa comprehendet. | |
| C.F. Quoniam et de ipso oratore et de | 61.1 |
| oratione dixisti, expone eum mihi nunc quem ex | |
| tribus extremum proposuisti, quaestionis locum. | |
| C.P. Duo sunt, ut initio dixi, quaestionum genera, | |
| quorum alterum finitum temporibus et personis, | 5 |
| causam appello, alterum infinitum nullis neque | |
| personis neque temporibus notatum propositum | |
| voco. Sed est consultatio quasi pars causae quaedam | |
| et controversiae: inest enim infinitum in definito, et | |
| ad illud tamen referuntur omnia. Quam ob rem prius | 62.1 |
| de proposito dicamus, cuius genera sunt duo—cog- | |
| nitionis alterum; eius scientia est finis, ut verine | |
| sint sensus: alterum actionis, quod refertur ad | |
| efficiendum quid, ut si quaeratur quibus officiis | 5 |
| amicitia colenda sit. Rursus superioris genera sunt | |
| tria: sit necne, quid sit, quale sit. Sit necne, ut | |
| ius in naturane sit an in more; quid autem sit, | |
| sitne ius id quod maiori parti sit utile; quale autem | |
| sit, iuste vivere sit necne utile. Actionis autem duo | 63.1 |
| sunt genera—unum ad persequendum aliquid aut | |
| declinandum, ut quibus rebus adipisci gloriam possis | |
| aut quomodo invidia vitetur, alterum quod ad ali- | |
| quod commodum usumque refertur, ut quemadmo- | 5 |
| dum sit respublica administranda aut quemadmodum | |
| in paupertate vivendum. Rursus autem ex cog- | 64.1 |
| nitionis consultatione, ubi sit necne sit aut fuerit | |
| futurumve sit quaeritur, unum genus est quaestionis, | |
| possitne aliquid effici? ut cum quaeritur, ecquisnam | |
| perfecte sapiens esse possit? alterum, quemad- | 5 |
| modum quidque fiat, ut quonam pacto virtus pariatur, | |
| naturane an ratione an usu? Cuius generis sunt | |
| omnes in quibus, ut in obscuris naturalibusque | |
| quaestionibus, causae rationesque rerum explicantur. | |
| Illius autem generis in quo quid sit id de quo | 65.1 |
| agitur quaeritur duo sunt genera, quorum in altero | |
| disputandum est, aliud an idem sit, ut pertinacia et | |
| perseverantia, in altero autem descriptio generis | |
| alicuius et quasi imago exprimenda est, ut qualis sit | 5 |
| avarus aut quid sit superbia. Tertio autem in genere, | 66.1 |
| in quo quale sit quaeritur, aut de honestate aut de | |
| utilitate aut de aequitate dicendum est. De hones- | |
| tate sic, ut honestumne sit pro amico periculum aut | |
| invidiam subire; de utilitate autem sic, ut sitne | 5 |
| utile in republica administranda versari; de aequi- | |
| tate vero sic, ut sitne aequum amicos cognatis ante- | |
| ferre. Atque in hoc eodem genere in quo quale sit | |
| quaeritur exoritur aliud quoddam disputandi genus. | |
| Non enim simpliciter solum quaeritur quid honestum | 10 |
| sit, quid utile, quid aequum, sed etiam ex compara- | |
| tione, quid honestius, quid utilius, quid aequius, | |
| atque etiam, quid honestissimum, quid utilissimum, | |
| quid aequissimum; cuius generis illa sunt quae | |
| praestantissima sit dignitas vitae. | 15 |