| Atque ea quidem quae dixi cognitionis sunt omnia. | 66.16 |
| Restant actionis, cuius alterum est praecipiendi genus | 67.1 |
| quod ad rationem officii pertinet, ut quemadmodum | |
| colendi sint parentes, alterum autem ad sedandos | |
| animos et oratione sanandos, ut in consolandis | |
| maeroribus, ut in iracundia comprimenda aut in | 5 |
| timore tollendo aut in cupiditate minuenda. Cui | |
| quidem generi contrarium est disputandi genus ad | |
| eosdem illos animi motus, quod in amplificanda | |
| oratione saepe faciendum est, vel gignendos vel | |
| concitandos. Atque haec fere est partitio con- | 10 |
| sultationum. | |
| C.F. Cognovi: sed quae ratio sit in his | 68.1 |
| inveniendi et disponendi requiro. | |
| C.P. Quid? tu aliamne censes et non eamdem | |
| quae est exposita, ut ex eisdem locis ad fidem et | |
| ad inveniendum ducantur omnia? Collocandi autem | 5 |
| quae est exposita in aliis ratio, eadem huc trans- | |
| fertur. | |
| C.F. Cognita igitur omni distributione proposi- | |
| tarum consultationum, causarum genera restant. | |
| C.P. Admodum; et earum quidem forma duplex | 69.1 |
| est, quarum altera delectationem sectatur audien- | |
| tium, alterius ut obtineat, probet et efficiat quod | |
| agit, omnis est suscepta contentio. Itaque illud | |
| superius exornatio dicitur, quod cum latum genus | 5 |
| esse potest saneque varium, unum ex eo delegimus, | |
| quod ad laudandos claros viros suscipimus et ad | |
| improbos vituperandos. Genus enim nullum est | |
| orationis quod aut uberius ad dicendum aut utilius | |
| civitatibus esse possit aut in quo magis orator in | 10 |
| cognitione virtutum vitiorumque versetur. Re- | |
| liquum autem genus causarum aut in provisione | |
| posteri temporis aut in praeteriti disceptatione | |
| versatur, quorum alterum deliberationis est, alterum | |
| iudicii. Ex qua partitione tria genera causarum | 70.1 |
| exstiterunt, unum quod a meliori parte laudationis | |
| est appellatum, deliberationis alterum, tertium | |
| iudiciorum. Quam ob rem de primo primum, si placet, | |
| disputemus. | 5 |