| C.F. Mihi vero placet. | 70.6 |
| C.P. Ac laudandi vituperandique rationes, | |
| quae non ad bene dicendum solum sed etiam ad | |
| honeste vivendum valent, exponam breviter, atque | |
| a principiis exordiar et laudandi et vituperandi. | 10 |
| Omnia enim sunt profecto laudanda quae con- | 71.1 |
| iuncta cum virtute sunt, et quae cum vitiis, vitu- | |
| peranda. Quam ob rem finis alterius est honestas, | |
| alterius turpitudo. Conficitur autem genus hoc | |
| dictionis narrandis exponendisque factis sine ullis | 5 |
| argumentationibus, ad animi motus leniter trac- | |
| tandos magis quam ad fidem faciendam aut confir- | |
| mandam accommodate. Non enim dubia firmantur | |
| sed ea quae certa aut pro certis posita sunt augen- | |
| tur. Quam ob rem ex eis quae ante dicta sunt et | 10 |
| narrandi et augendi praecepta repetentur. Et quo- | 72.1 |
| niam in his causis omnis ratio fere ad voluptatem | |
| auditoris et ad delectationem refertur, utendum erit | |
| eis in oratione singulorum verborum insignibus quae | |
| habent plurimum suavitatis: id est ut factis verbis | 5 |
| aut vetustis aut translatis frequenter utamur, et in | |
| ipsa constructione verborum ut paria paribus et | |
| similia similibus saepe referantur, ut contraria, ut ge- | |
| minata, ut circumscripta numerose, non ad similitu- | |
| dinem versuum, sed ad explendum aurium sensum, | 10 |
| apto quodam quasi verborum modo. Adhibenda- | 73.1 |
| que frequentius etiam illa ornamenta rerum sunt, | |
| sive quae admirabilia et nec opinata, sive significata | |
| monstris, prodigiis, oraculis, sive quae videbuntur | |
| ei de quo agimus accidisse divina atque fatalia. | 5 |
| Omnis enim exspectatio eius qui audit et admiratio | |
| et improvisi exitus habent aliquam in audiendo | |
| voluptatem. Sed quoniam tribus in generibus | 74.1 |
| bona malave versantur, externis, corporis, animi, | |
| prima sunt externa, quae ducuntur a genere: quo | |
| breviter modiceque laudato aut si erit infame praeter- | |
| misso, si humile, vel praeterito vel ad augendam | 5 |
| eius quem laudes gloriam tracto; deinceps si res | |
| patietur de fortunis erit et facultatibus dicendum, | |
| postea de corporis bonis, in quibus quidem quae | |
| virtutem maxime significat facillime forma laudatur. | |
| Deinde est ad facta veniendum, quorum collocatio | 75.1 |
| triplex est: aut enim temporum servandus est ordo | |
| aut in primis recentissimum quodque dicendum aut | |
| multa et varia facta in propria virtutum genera sunt | |
| dirigenda. | 5 |