| Sed hic locus virtutum atque vitiorum latissime | 75.6 |
| patens ex multis et variis disputationibus nunc in | |
| quamdam angustam et brevem concludetur. Est | 76.1 |
| igitur vis virtutis duplex; aut enim scientia cernitur | |
| virtus, aut actione. Nam quae prudentia, quae | |
| calliditas, quaeque gravissimo nomine sapientia | |
| appellatur, haec scientia pollet una; quae vero | 5 |
| moderandis cupiditatibus regendisque animi motibus | |
| laudatur, eius est munus in agendo; cui tempe- | |
| rantiae nomen est. Atque illa prudentia in suis | |
| rebus domestica, in publicis civilis appellari solet. | |
| Temperantia autem in suas itidem res et in com- | 77.1 |
| munes distributa est, duobusque modis in rebus | |
| commodis discernitur, et ea quae absunt non expe- | |
| tendo et ab eis quae in potestate sunt abstinendo. | |
| In rebus autem incommodis est itidem duplex; | 5 |
| nam quae venientibus malis obstat fortitudo, quae | |
| quod iam adest tolerat et perfert patientia nominatur. | |
| Quae autem haec uno genere complectitur, magni- | |
| tudo animi dicitur: cuius est liberalitas in usu | |
| pecuniae, simulque altitudo animi in capiendis | 10 |
| incommodis et maxime iniuriis, et omne quod est | |
| eius generis, grave, sedatum [non turbulentum]. | |
| In communione autem quae posita pars est, iustitia | 78.1 |
| dicitur, eaque erga deos religio, erga parentes pietas, | |
| vulgo autem bonitas, creditis in rebus fides, in | |
| moderatione animadvertendi lenitas, amicitia in | |
| benevolentia nominatur. | 5 |
| Atque hae quidem virtutes cernuntur in | |
| agendo. Sunt autem aliae quasi ministrae comi- | |
| tesque sapientiae, quarum altera quae sint in dispu- | |
| tando vera atque falsa quibusque positis quid | |
| sequatur distinguit et iudicat, quae virtus omnis in | 10 |
| ratione scientiaque disputandi sita est; altera autem | |
| oratoria. Nihil enim est aliud eloquentia nisi | 79.1 |
| copiose loquens sapientia, quae ex eodem hausta | |
| genere quo illa quae in disputando est, uberior est | |
| atque latior et ad motus animorum vulgique sensus | |
| accommodatior. Custos vero virtutum omnium | 5 |
| dedecus fugiens laudemque maxime consequens | |
| verecundia est. Atque hi sunt fere quasi quidam | |
| habitus animi sic affecti et constituti ut sint singuli | |
| inter se proprio virtutis genere distincti: a quibus | |
| ut quaeque res gesta est, ita sit honesta necesse est | 10 |
| summeque laudabilis. |