| Sunt autem alii quidam animi habitus ad virtu- | 80.1 |
| tem quasi praeculti et praeparati rectis studiis et | |
| artibus, ut in suis rebus studia litterarum, ut numero- | |
| rum ac sonorum, ut mensurae, ut siderum, ut | |
| equorum, ut venandi, ut armorum, in communibus | 5 |
| propensiora studia in aliquo genere virtutis praecipue | |
| colendo aut divinis rebus deserviendo aut parentibus, | |
| amicis, hospitibus praecipue atque insigniter dili- | |
| gendis. Atque haec quidem virtutum; vitiorum | 81.1 |
| autem sunt genera contraria. Cernenda autem sunt | |
| diligenter, ne fallant ea nos vitia, quae virtutem | |
| videntur imitari. Nam et prudentiam malitia et | |
| temperantiam immanitas in voluptatibus asper- | 5 |
| nandis et magnitudinem animi superbia in nimis | |
| extollendis et despicientia in contemnendis honoribus | |
| et liberalitatem effusio et fortitudinem audacia | |
| imitatur et patientiam duritia immanis et iustitiam | |
| acerbitas et religionem superstitio et lenitatem | 10 |
| mollitia animi et verecundiam timiditas et illam dis- | |
| putandi prudentiam concertatio captatioque verbo- | |
| rum, et hanc oratoriam vim inanis quaedam proflu- | |
| entia loquendi. Studiis autem bonis similia videntur | |
| ea quae sunt in eodem genere nimia. Quam ob | 82.1 |
| rem omnis vis laudandi vituperandique ex his sume- | |
| tur virtutum vitiorumque partibus; sed in toto quasi | |
| contextu orationis haec erunt illustranda maxime, | |
| quemadmodum quisque generatus, quemadmodum | 5 |
| educatus, quemadmodum institutus moratusque | |
| fuerit, et si quid cui magnum aut incredibile acciderit, | |
| maximeque si id divinitus accidisse potuerit videri; | |
| tum quod quisque senserit, dixerit, gesserit ad ea | |
| quae proposita sunt virtutum genera accommoda- | 10 |
| buntur, ex illisque eisdem inveniendi locis causae | |
| rerum et eventus et consequentia requirentur. | |
| Neque vero mors eorum quorum vita laudabitur | |
| silentio praeteriri debebit, si modo quid erit anim- | |
| advertendum aut in ipso genere mortis aut in eis | 15 |
| rebus quae post mortem erunt consecutae. |