| C.F. Accepi ista, didicique breviter non | 83.1 |
| solum quemadmodum laudarem alterum sed etiam | |
| quemadmodum eniterer ut possem ipse iure laudari. | |
| Videamus igitur deinceps in sententia dicenda quam | |
| viam et quae praecepta teneamus. | 5 |
| C.P. Est igitur in deliberando finis utilitas, ad | |
| quem omnia ita referuntur in consilio dando sen- | |
| tentiaque dicenda ut illa prima sint suasori aut | |
| dissuasori videnda, quid aut possit fieri aut non possit | |
| et quid aut necesse sit aut non necesse. Nam et | 10 |
| si quid effici non potest, deliberatio tollitur quamvis | |
| utile sit, et si quid necesse est (necesse autem id est | |
| sine quo salvi liberive esse non possumus), id est | |
| reliquis et honestatibus in civili ratione et commodis | |
| anteponendum. Cum autem quaeritur quid fieri | 84.1 |
| possit, videndum etiam est quam facile possit; nam | |
| quae perdifficilia sunt perinde habenda saepe sunt | |
| ac si effici non possint. Et cum de necessitate | |
| attendemus, etsi aliquid non necessarium videbitur, | 5 |
| videndum tamen erit quam sit magnum; quod enim | |
| permagnum est pro necessario saepe habetur. Itaque | 85.1 |
| cum constet hoc genus causarum ex suasione et | |
| dissuasione, suasori proponitur simplex ratio, si et | |
| utile est et fieri potest, fiat, dissuasori duplex, una, | |
| si non utile est, ne fiat, altera, si fieri non potest, ne | 5 |
| suscipiatur. Sic suasori utrumque docendum est, | |
| dissuasori alterum infirmare sat est. Quare quoniam | 86.1 |
| in his versatur omne consilium duobus, de utilitate | |
| ante dicamus, quae in discernendis bonis malisque | |
| versatur. Bonorum autem partim necessaria sunt, | |
| ut vita, pudicitia, libertas, partim non necessaria, | 5 |
| ut liberi, coniuges, germani, parentes: quorum alia | |
| sunt per se expetenda, ut ea quae sita sunt in officiis | |
| atque virtutibus, alia quod aliquid commodi efficiunt, | |
| ut opes et copiae. Eorum autem quae propter se | 87.1 |
| expetuntur partim honestate ipsa, partim com- | |
| moditate aliqua expetuntur: honestate ea quae | |
| proficiscuntur ab eis virtutibus de quibus paullo ante | |
| est dictum, quae sunt laudabilia ipsa per se: com- | 5 |
| moditate autem aliqua quae sunt in corporis aut in | |
| fortunae bonis expetenda, quorum alia sunt quasi | |
| cum honestate coniuncta, ut honos, ut gloria, alia | |
| diversa, ut vires, forma, valetudo, nobilitas, divitiae, | |
| clientelae. Est etiam quaedam quasi materies | 88.1 |
| subiecta honestati, quae maxime spectatur in | |
| amicitiis. Amicitiae autem caritate et amore cernun- | |
| tur; nam cum deorum tum parentum patriaeque | |
| cultus eorumque hominum qui aut sapientia aut | 5 |
| opibus excellunt ad caritatem referri solet, coniuges | |
| autem et liberi et fratres et alii quos usus familiari- | |
| tasque coniunxit, quamquam etiam caritate ipsa, | |
| tamen amore maxime continentur. In his igitur | |
| rebus cum bona sint, facile est intellectu quae sint | 10 |
| contraria. Quodsi semper optima tenere possemus, | 89.1 |
| haud sane, quoniam quidem ea perspicua sunt, con- | |
| silio multum egeremus. Sed quia temporibus, quae | |
| vim habent maximam, persaepe evenit ut utilitas cum | |
| honestate certet, earumque rerum contentio plerum- | 5 |
| que deliberationes efficit ne aut opportuna propter | |
| dignitatem aut honesta propter utilitatem relin- | |
| quantur, ad hanc difficultatem explicandam praecepta | |
| referamus. Et quoniam non ad veritatem solum sed | 90.1 |
| etiam ad opiniones eorum qui audiunt accommo- | |
| danda est oratio, hoc primum intellegamus, hominum | |
| duo esse genera, alterum indoctum et agreste, | |
| quod anteferat semper utilitatem honestati, alterum | 5 |
| humanum et politum, quod rebus omnibus digni- | |
| tatem anteponat. Itaque huic generi laus, honor, | |
| gloria, fides, iustitia, omnisque virtus, illi autem | |
| alteri quaestus emolumentum fructusque proponitur. | |
| Atque etiam voluptas, quae maxime est inimica | 10 |
| virtuti bonique naturam fallaciter imitando adulterat, | |
| quam immanissimus quisque acerrime sequitur, | |
| neque solum honestis rebus sed etiam necessariis | |
| anteponit, in suadendo, cum ei generi hominum | |
| consilium des, saepe sane laudanda est. | 15 |