| Et illud videndum, quanto magis homines | 91.1 |
| mala fugiant quam sequantur bona. Nam neque | |
| honesta tam expetunt quam devitant turpia; quis | |
| enim honorem, quis gloriam, quis laudem, quis ullum | |
| decus tam umquam expetat quam ignominiam, | 5 |
| infamiam, contumeliam, dedecus fugiat? quarum | |
| rerum dolor gravis est testis genus hominum ad | |
| honestatem natum, malo cultu pravisque opinionibus | |
| corruptum. Quare in cohortando atque suadendo | |
| propositum quidem nobis erit illud, ut doceamus | 10 |
| qua via bona consequi malaque vitare possimus; | |
| sed apud homines bene institutos plurimum de laude | 92.1 |
| et de honestate dicemus, maximeque ea virtutum | |
| genera tractabimus quae in communi hominum | |
| utilitate tuenda augendaque versantur. Sin apud | |
| indoctos imperitosque dicemus, fructus, emolumenta, | 5 |
| voluptates vitationesque dolorum proferantur; ad- | |
| dantur etiam contumeliae atque ignominiae; nemo | |
| enim est tam agrestis quem non, si ipsa minus | |
| honestas, contumelia tamen et dedecus magnopere | |
| moveat. Quare quod ad utilitatem spectat ex eis | 93.1 |
| quae dicta sunt reperietur: quod autem, possit | |
| effici necne, in quo etiam quam facile possit quam- | |
| que expediat quaeri solet, maxime ex causis eis quae | |
| quamque rem efficiant est videndum. Causarum | 5 |
| autem genera sunt plura; nam sunt aliae quae ipsae | |
| conficiunt, aliae quae vim aliquam ad conficiendum | |
| afferunt. Itaque illae superiores conficientes vocen- | |
| tur, hae reliquae ponantur in eo genere ut sine his | |
| confici non possit. Conficiens autem causa alia est | 94.1 |
| absoluta et perfecta per se, alia aliquid adiuvans et | |
| efficiendi socia quaedam: cuius generis vis varia est, | |
| et saepe aut maior aut minor, ut et illa quae maxi- | |
| mam vim habet sola saepe causa dicatur. Sunt | 5 |
| autem aliae causae quae aut propter principium aut | |
| propter exitum conficientes vocantur. Cum autem | |
| quaeritur quid sit optimum factu, aut utilitas aut | |
| spes efficiendi ad assentiendum impellit animos. |