| Et quoniam de utilitate iam diximus, de | 95.1 |
| efficiendi ratione dicamus. Quo toto in genere | |
| quibuscum et contra quos et quo tempore et quo | |
| loco quibus facultatibus armorum, pecuniae, socio- | |
| rum, earumve rerum quae ad quamque rem efficien- | 5 |
| dam pertinent possimus uti requirendum est. Neque | |
| solum ea sunt quae nobis suppetunt sed etiam illa | |
| quae adversantur videnda; et si ex contentione pro- | |
| cliviora erunt nostra, non solum effici posse quae | |
| suademus erit persuadendum sed curandum etiam | 10 |
| ut illa facilia, proclivia, iucunda videantur. Dis- | |
| suadentibus autem aut utilitas labefactanda est aut | |
| efficiendi difficultates efferendae, neque aliis ex prae- | |
| ceptis sed eisdem ex suasionis locis. Uterque vero | 96.1 |
| ad augendum habeat exemplorum aut recentium | |
| quo notiora sint aut veterum quo plus auctoritatis | |
| habeant, copiam; maximeque sit in hoc genere | |
| meditatus, ut possit vel utilia ac necessaria saepe | 5 |
| honestis vel haec illis anteferre. Ad commovendos | |
| autem animos maxime proficient, si incitandi erunt, | |
| huiusmodi sententiae quae aut ad explendas cupidi- | |
| tates aut ad odium satiandum aut ad ulciscendas | |
| iniurias pertinebunt; sin autem reprimendi, de | 10 |
| incerto statu fortunae dubiisque eventis rerum | |
| futurarum et retinendis suis fortunis si erunt | |
| secundae, sin autem adversae, de periculo com- | |
| monendi. Atque hi quidem sunt perorationis loci. | |
| Principia autem in sententiis dicendis brevia esse | 97.1 |
| debent; non enim supplex ut ad iudicem venit | |
| orator sed hortator atque auctor. Quare proponere | |
| qua mente dicat, quid velit, quibus de rebus dicturus | |
| sit debet, hortarique ad se breviter dicentem audien- | 5 |
| dum. Tota autem oratio simplex et gravis et sen- | |
| tentiis debet ornatior esse quam verbis. |