| C.F. Cognovi iam laudationis et suasionis | 98.1 |
| locos: nunc quae iudiciis accommodata sint ex- | |
| specto, idque nobis genus restare unum puto. | |
| C.P. Recte intellegis. Atque eius quidem generis | |
| finis est aequitas, quae non simpliciter spectatur sed | 5 |
| ex comparatione nonnumquam, ut cum de verissimo | |
| accusatore disputatur aut cum hereditatis sine lege | |
| aut sine testamento petitur possessio, in quibus | |
| causis quid aequius aequissimumve sit quaeritur; | |
| quas ad causas facultas petitur argumentationum ex | 10 |
| eis de quibus mox dicetur aequitatis locis. Atque | 99.1 |
| etiam ante iudicium de constituendo ipso iudicio | |
| solet esse contentio, cum aut sitne actio illi qui agit | |
| aut iamne sit aut num iam esse desierit aut illane | |
| lege hisne verbis sit actio quaeritur. Quae etiamsi | 5 |
| ante quam res in iudicium venit aut concertata aut | |
| diiudicata aut confecta non sunt, tamen in ipsis | |
| iudiciis permagnum saepe habent pondus cum ita | |
| dicitur: plus petisti; sero petisti; non fuit tua | |
| petitio; non a me, non hac lege, non his verbis, | 10 |
| non hoc iudicio. Quarum causarum genus est | 100.1 |
| positum in iure civili quod est in privatarum rerum | |
| lege aut more positum; cuius scientia neglecta ab | |
| oratoribus plerisque nobis ad dicendum necessaria | |
| videtur. Quare de constituendis actionibus, de | 5 |
| accipiendis subeundisque iudiciis, de excipienda ini- | |
| quitate actionis, de comparanda aequitate, quod ea | |
| fere generis eius sunt ut quamquam in ipsum iudi- | |
| cium saepe delabantur tamen ante iudicium tractan- | |
| da videantur, paullulum ea separo a iudiciis tempore | 10 |
| magis agendi quam dissimilitudine generis. Nam | |
| omnia quae de iure civili aut de aequo et bono | |
| disceptantur cadunt in eam formam in qua quale | |
| quid sit ambigitur, de qua dicturi sumus; quae in | |
| aequitate et iure maxime consistit. | 15 |