| In omnibus igitur causis tres sunt gradus | 101.1 |
| ex quibus unus aliquis capiendus est, si plures non | |
| queas, ad resistendum. Nam aut ita constituendum | |
| est ut id quod obiicitur factum neges, aut illud quod | |
| factum fateare neges eam vim habere atque id esse | 5 |
| quod adversarius criminetur, aut si neque de facto | |
| neque de facti appellatione ambigi potest, id quod | |
| arguere neges tale esse quale ille dicat et rectum | |
| esse quod feceris concedendumve defendas. Ita | 102.1 |
| primus ille status et quasi conflictio cum adversario | |
| coniectura quadam, secundus autem definitione | |
| atque descriptione aut informatione verbi, tertius | |
| aequi et veri et recti et humani ad ignoscendum | 5 |
| disputatione tractandus est. Et quoniam semper is | |
| qui defendit non solum resistat oportet aliquo statu | |
| aut infitiando aut definiendo aut aequitate oppo- | |
| nenda sed etiam rationem subiiciat recusationis suae, | |
| primus ille status rationem habet iniqui criminis, | 10 |
| ipsam negationem infitiationemque facti; secundus | |
| quod non sit in re quod ab adversario ponatur in | |
| verbo; tertius quod id recte factum esse defendat | |
| quod sine ulla nominis controversia factum fatetur. | |
| Deinde uni cuique rationi opponendum est ab | 103.1 |
| accusatore id quod si non esset in accusatione, causa | |
| omnino esse non posset. Itaque ea quae sic referun- | |
| tur continentia causarum vocentur: quamquam non | |
| ea magis quae contra rationem defensionis afferuntur | 5 |
| quam ipsae defensionis rationes continent causas. | |
| Sed distinguendi gratia rationem appellamus eam | |
| quae affertur ab reo ad recusandum depellendi | |
| criminis causa, quae nisi esset, quod defenderet non | |
| haberet: firmamentum autem quod contra ad labe- | 10 |
| factandam rationem refertur, sine quo accusatio | |
| stare non potest. |