| Ex rationis autem et firmamenti con- | 104.1 |
| flictione et quasi concursu quaestio exoritur quae- | |
| dam quam disceptationem voco: in qua quid veniat | |
| in iudicium et de quo disceptetur quaeri solet. Nam | |
| prima adversariorum contentio diffusam habet quaes- | 5 |
| tionem; ut in coniectura, ceperitne pecunias | |
| Decius; in definitione, minueritne maiestatem | |
| Norbanus; in aequitate, iurene occiderit Opimius | |
| Gracchum. Haec, quae primam contentionem | |
| habent ex arguendo et resistendo, lata, ut dixi, et | 10 |
| fusa sunt; rationum et firmamentorum contentio | |
| adducit in angustum disceptationem. Ea in coniec- | |
| tura nulla est; nemo enim eius quod negat factum | |
| rationem aut potest aut debet aut solet reddere. | |
| Itaque in his causis eadem et prima quaestio, et | 15 |
| disceptatio est extrema. In illis autem ubi ita | 105.1 |
| dicitur: 'Non minuit maiestatem quod egit de | |
| Caepione turbulentius; populi enim Romani dolor | |
| iustus vim illam excitavit, non tribuni actio; maiestas | |
| autem, quoniam est magnitudo quaedam, populi | 5 |
| Romani in eius potestate ac iure retinendo aucta | |
| est potius quam diminuta,' et ubi ita refertur: | |
| 'Maiestas est in imperii atque in nominis populi | |
| Romani dignitate, quam minuit is qui per vim | |
| multitudinis rem ad seditionem vocavit,' exsistit illa | 10 |
| disceptatio, minueritne maiestatem qui voluntate | |
| populi Romani rem gratam et aequam per vim egerit. | |
| In eis autem causis ubi aliquid recte factum aut | 106.1 |
| concedendum esse defenditur, cum est facti subiecta | |
| ratio, sicut ab Opimio: 'Iure feci, salutis omnium | |
| et conservandae reipublicae causa,' relatumque est | |
| ab Decio: 'Ne sceleratissimum quidem civem sine | 5 |
| iudicio iure ullo necare potuisti,' oritur illa dis- | |
| ceptatio: potueritne recte salutis reipublicae causa | |
| civem eversorem civitatis indemnatum necare. Ita | |
| disceptationes eae quae in his controversiis oriuntur | |
| quae sunt certis personis et temporibus notatae fiunt | 10 |
| rursus infinitae detractis et temporibus et personis, et | |
| rursum ad consultationis formam rationemque revo- | |
| cantur. Sed in gravissimis firmamentis etiam | 107.1 |
| illa ponenda sunt, si qua ex scripto legis aut testa- | |
| menti aut verborum ipsius iudicii aut alicuius stipu- | |
| lationis aut cautionis opponuntur defensioni con- | |
| traria. Ac ne hoc quidem genus in eas causas | 5 |
| incurrit quae coniectura continentur; quod enim | |
| factum negatur, id argui non potest scripto. Ne in | |
| definitionem quidem venit genere scripti ipsius; | |
| nam etiamsi verbum aliquod de scripto definiendum | |
| est quam vim habeat, ut cum ex testamentis quid | 10 |
| sit penus aut cum ex lege praedii quaeritur quae | |
| sint ruta caesa, non scripti genus sed verbi inter- | |
| pretatio controversiam parit. Cum autem aut | 108.1 |
| plura significantur scripto propter verbi aut ver- | |
| borum ambiguitatem, ut liceat ei qui contra dicat | |
| eo trahere significationem scripti quo expediat ac | |
| velit, aut, si ambigue scriptum non sit, vel a verbis | 5 |
| voluntatem et sententiam scriptoris abducere vel | |
| alio se eadem de re contrarie scripto defendere, | |
| tum disceptatio ex scripti contentione exsistit, ut | |
| in ambiguis disceptetur quid maxime significetur, | |
| in scripti sententiaeque contentione, utrum potius | 10 |
| sequatur iudex, in contrariis scriptis, utrum magis | |
| sit comprobandum. |