| Disceptatio autem cum est constituta, propositum | 109.1 |
| esse debet oratori quo omnes argumentationes | |
| repetitae ex inveniendi locis coniiciantur. Quod | |
| quamquam satis est ei qui videt quid in quoque | |
| loco lateat quique illos locos tamquam thesauros | 5 |
| aliquos argumentorum notatos habet, tamen ea | |
| quae sunt certarum causarum propria tangemus. | |
| In coniectura igitur, cum est in infitiando | 110.1 |
| reus, accusatori haec duo prima sunt—sed accusa- | |
| torem pro omni actore et petitore appello: possunt | |
| enim etiam sine accusatione in causis haec eadem | |
| controversiarum genera versari—sed haec duo sunt | 5 |
| ei prima, causa et eventus. Causam appello rationem | |
| efficiendi, eventum id quod est effectum. Atque | |
| ipsa quidem partitio causarum paullo ante in suasionis | |
| locis distributa est. Quae enim in consilio capiendo | 111.1 |
| futuri temporis praecipiebantur, quam ob rem aut | |
| utilitatem viderentur habitura aut efficiendi faculta- | |
| tem, eadem qui de facto argumentabitur colligere | |
| debebit, quam ob rem et utilia illi quem arguet | 5 |
| fuisse et ab eo effici potuisse demonstret. Utilitatis | |
| coniectura movetur si illud quod arguitur aut spe | |
| bonorum aut malorum metu fecisse dicitur, quod | |
| eo fit acrius quo illa in utroque genere maiora | |
| ponuntur. Spectant etiam ad causam facti motus | 112.1 |
| animorum, si ira recens, si odium vetus, si ulciscendi | |
| studium, si iniuriae dolor, si honoris, si gloriae, si | |
| imperii, si pecuniae cupiditas, si periculi timor, si | |
| aes alienum, si angustiae rei familiaris: si audax, | 5 |
| si levis, si crudelis, si impotens, si incautus, si in- | |
| sipiens, si amans, si commota mente, si vinolentus, | |
| si cum spe efficiendi, si cum opinione celandi aut si | |
| patefactum esset depellendi criminis, vel perrum- | |
| pendi periculi, vel in longinquum tempus differendi: | 10 |
| aut si iudicii poena levior quam facti praemium: | |
| aut si facinoris voluptas maior quam damnationis | |
| dolor. His fere rebus facti suspicio confirmatur, | 113.1 |
| cum et voluntatis in reo causae reperiuntur et | |
| facultas. In voluntate autem utilitas ex adeptione | |
| alicuius commodi vitationeque alicuius incommodi | |
| quaeritur, ut aut spes aut metus impulisse videatur, | 5 |
| aut aliquis repentinus animi motus, qui etiam citius | |
| in fraudem quam ratio utilitatis impellit. Quam | |
| ob rem sint haec dicta de causis. |