| C.F. Teneo, et quaero qui sint illi eventus quos | 114.1 |
| ex causis effici dixisti. | |
| C.P. Consequentia quaedam signa prae- | |
| teriti et quasi impressa facti vestigia: quae quidem | |
| vel maxime suspicionem movent et quasi tacita sunt | 5 |
| criminum testimonia, atque hoc quidem graviora | |
| quod causae communiter videntur insimulare et | |
| arguere omnes posse quorum modo interfuerit | |
| aliquid: haec proprie attingunt eos ipsos qui arguun- | |
| tur, ut telum, ut vestigium, ut cruor, ut deprehensum | 10 |
| aliquid, quod ablatum ereptumve videatur, ut | |
| responsum inconstanter, ut haesitatum, ut titu- | |
| batum, ut cum aliquo visus ex quo suspicio oriatur, | |
| ut eo ipso in loco visus in quo facinus, ut pallor, ut | |
| tremor, ut scriptum aut obsignatum aut depositum | 15 |
| quippiam. Haec enim et talia sunt quae aut in re | |
| ipsa aut etiam ante quam factum est aut postea | |
| suspiciosum crimen efficiant. Quae si non erunt, | 115.1 |
| tamen causis ipsis et efficiendi facultatibus niti | |
| oportebit, adiuncta illa disputatione communi, non | |
| fuisse illum tam amentem ut indicia facti aut effugere | |
| aut occultare non posset, ut ita apertus esset, ut | 5 |
| locum crimini relinqueret. Communis ille contra | |
| locus, audaciam temeritati, non prudentiae esse | |
| coniunctam. Sequitur autem ille locus ad augendum, | 116.1 |
| non esse exspectandum dum fateatur, argumentis | |
| peccata convinci; et hic etiam exempla ponentur. | |
| Atque haec quidem de argumentis. Sin | 117.1 |
| autem erit etiam testium facultas, primum genus | |
| erit ipsum laudandum, dicendumque ne argumentis | |
| teneretur reus ipsum sua cautione effecisse, testes | |
| effugere non potuisse; deinde singuli laudentur | 5 |
| [quae autem essent laudabilia dictum est]; deinde | |
| etiam argumento firmo, quia tamen saepe falsum | |
| est, posse recte non credi, viro bono et firmo sine | |
| vitio iudicis non posse non credi; atque etiam, si | |
| obscuri testes erunt aut tenues, dicendum erit non | 10 |
| esse ex fortuna fidem ponderandam, aut eos esse | |
| cuiusque locupletissimos testes qui id de quo agatur | |
| facillime scire possint. Sin quaestiones habitae aut | |
| postulatio ut habeantur causam adiuvabunt, con- | |
| firmandum genus primum quaestionum erit, dicen- | 15 |
| dum de vi doloris, de opinione maiorum, qui eam rem | |
| totam nisi probassent certe repudiassent; de insti- | 118.1 |
| tutis Atheniensium, Rhodiorum, doctissimorum homi- | |
| num, apud quos etiam (id quod acerbissimum est) | |
| liberi civesque torquentur; de nostrorum etiam | |
| prudentissimorum hominum institutis, qui cum de | 5 |
| servis in dominos quaeri noluissent, de incestu tamen, | |
| et coniuratione quae facta me consule est, quaeren- | |
| dum putaverunt. Irridenda etiam disputatio est | |
| qua solent uti ad infirmandas quaestiones et medi- | |
| tata puerilisque dicenda. Tum facienda fides | 10 |
| diligenter esse et sine cupiditate quaesitum, dicta- | |
| que quaestionis argumentis et coniectura ponderanda. | |
| Atque haec accusationis fere membra sunt. |