| Defensionis autem primum infirmatio | 119.1 |
| causarum: aut non fuisse, aut non tantas, aut non | |
| sibi soli, aut commodius potuisse idem consequi, aut | |
| non eis se esse moribus, non ea vita, aut nullos animi | |
| motus aut non tam impotentes fuisse. Facultatum | 5 |
| autem infirmatione utetur si aut vires aut animum | |
| aut copias aut opes abfuisse demonstrabit, aut alie- | |
| num tempus aut locum non idoneum, aut multos | |
| arbitros quorum crederet nemini: aut non se tam | |
| ineptum ut id susciperet quod occultare non posset, | 10 |
| neque tam amentem ut poenas ac iudicia contem- | |
| neret. Consequentia autem diluet exponendo non | 120.1 |
| esse illa certa indicia facti quae etiam nullo admisso | |
| consequi possent, consistetque in singulis, et ea aut | |
| eorum quae ipse facta esse dicit propria esse defendet | |
| potius quam criminis, aut si sibi cum accusatore | 5 |
| communia essent, pro periculo potius quam contra | |
| salutem valere debere; testiumque et quaestionum | |
| genus universum et quod poterit in singulis ex | |
| reprehensionis locis de quibus ante dictum est | |
| refellet. Harum causarum principia suspiciosa ad | 121.1 |
| acerbitatem ab accusatore ponentur, denuntiabitur- | |
| que insidiarum commune periculum, excitabunturque | |
| animi ut attendant. Ab reo autem querela conflati | |
| criminis collectarumque suspicionum et accusatoris | 5 |
| insidiae et item commune periculum proferetur, | |
| animique ad misericordiam allicientur et modice | |
| benevolentia iudicum colligetur. Narratio autem | |
| accusatoris erit quasi membratim gesti negotii | |
| suspiciosa explicatio, sparsis omnibus argumentis, | 10 |
| obscuratis defensionibus; defensori aut praeteritis | |
| aut obscuratis suspicionum argumentis rerum | |
| ipsarum eventus erunt casusque narrandi. In | 122.1 |
| confirmandis autem nostris argumentationibus in- | |
| firmandisque contrariis saepe erunt accusatori mo- | |
| tus animorum incitandi, reo mitigandi. Atque haec | |
| quidem utrique maxime in peroratione facienda— | 5 |
| alteri frequentatione argumentorum et coacerva- | |
| tione universa, alteri, si plane causam redarguendo | |
| explicarit, enumeratione ut quidque diluerit et | |
| miseratione ad extremum. |