| C.F. Scire mihi iam videor quemad- | 123.1 |
| modum coniectura tractanda sit. Nunc de definitione | |
| audiamus. | |
| C.P. Communia dantur in isto genere accusatori | |
| defensorique praecepta. Uter enim definiendo | 5 |
| describendoque verbo magis ad sensum iudicis | |
| opinionemque penetrarit, et uter ad communem | |
| verbi vim et ad eam praeceptionem quam incohatam | |
| habebunt in animis ei qui audient magis et propius | |
| accesserit, is vincat necesse est. Non enim argumen- | 124.1 |
| tando hoc genus tractatur sed tamquam explicando | |
| excutiendoque verbo, ut si in reo pecunia absoluto | |
| rursusque revocato praevaricationem accusator esse | |
| definiat omnem iudicii corruptelam ab reo, defensor | 5 |
| autem non omnem sed tantummodo accusatoris | |
| corruptelam ab reo: sit ergo haec contentio prima | |
| verborum, in qua, etiamsi propius accedat ad con- | |
| suetudinem mentemque sermonis defensoris definitio, | |
| tamen accusator sententia legis nititur; negat enim | 125.1 |
| probari oportere eos qui leges scripserint ratum | |
| habere iudicium si totum corruptum sit, si unus | |
| accusator corruptus sit non rescindere: nititur | |
| aequitate, ut utilitate scribenda lex sit, quaeque | 5 |
| tum complecteretur in iudiciis corruptis ea verbo | |
| uno praevaricationis comprehendisse dicitur. Defen- | 126.1 |
| sor autem testabitur consuetudinem sermonis, ver- | |
| bique vim ex contrario reperiet, quasi ex vero | |
| accusatore, cui contrarium est nomen praevari- | |
| catoris; ex consequentibus, quod ea littera de | 5 |
| accusatore solet dari iudici; ex nomine ipso, quod | |
| significat eum qui in contrariis causis quasi vare | |
| esse positus videatur. Sed huic tamen ipsi confu- | |
| giendum est ad aequitatis locos, ad rerum iudicata- | |
| rum auctoritatem, ad finem aliquem periculi; com- | 10 |
| muneque sit hoc praeceptum, ut cum uterque definierit | |
| quam maxime potuerit ad communem sensum vim- | |
| que verbi, tum similibus exemplisque eorum qui ita | |
| locuti sunt suam definitionem sententiamque con- | |
| firmet. Atque accusatori in hoc genere causarum | 127.1 |
| locus ille communis, minime esse concedendum ut is | |
| qui de re confiteatur verbi se interpretatione de- | |
| fendat; defensor autem et ea quam proposui | |
| aequitate nitatur et ea cum secum faciat non re | 5 |
| sed depravatione verbi se urgeri queratur. Quo in | |
| genere percensere poterit plerosque inveniendi locos; | |
| nam et similibus utetur et contrariis et consequen- | |
| tibus quamquam uterque, tamen reus, nisi plane | |
| erit absurda causa, frequentius. Amplificandi autem | 128.1 |
| causa, quae aut cum degredientur a causa dici volent | |
| aut cum perorabunt, haec vel ad odium vel ad | |
| misericordiam vel omnino ad animos iudicum moven- | |
| dos ex eis quae sunt ante posita sumentur, si modo | 5 |
| rerum magnitudo hominumve aut invidia aut dignitas | |
| postulabit. |