| C.F. Habeo ista; nunc ea quae cum | 129.1 |
| quale sit quippiam disceptatur quaeri ex utraque | |
| parte deceat velim audire. | |
| C.P. Confitentur in isto genere qui arguuntur se | |
| id fecisse ipsum in quo reprehenduntur, sed quoniam | 5 |
| iure se fecisse dicunt, iuris est omnis ratio nobis | |
| explicanda. Quod dividitur in duas partes primas, | |
| naturam atque legem, et utriusque generis vis in | |
| divinum et humanum ius est distributa, quorum | |
| aequitatis est unum, alterum religionis. Aequitatis | 130.1 |
| autem vis est duplex, cuius altera directa et veri et | |
| iusti et ut dicitur aequi et boni ratione defenditur, | |
| altera ad vicissitudinem referendae gratiae pertinet, | |
| quod in beneficio gratia, in iniuria ultio nominatur. | 5 |
| Atque haec communia sunt naturae atque legis, sed | |
| propria legis et ea quae scripta sunt et ea quae sine | |
| litteris aut gentium iure aut maiorum more retinen- | |
| tur. Scriptorum autem privatum aliud est, publicum | |
| aliud: publicum lex, senatusconsultum, foedus, | 10 |
| privatum tabulae, pactum conventum, stipulatio. | |
| Quae autem scripta non sunt, ea aut consuetudine | |
| aut conventis hominum et quasi consensu obtinentur, | |
| atque etiam hoc in primis, ut nostros mores legesque | |
| tueamur quodammodo naturali iure praescriptum | 15 |
| est. Et quoniam breviter aperti fontes sunt quasi | 131.1 |
| quidam aequitatis, meditata nobis ad hoc causarum | |
| genus esse debebunt ea quae dicenda erunt in | |
| orationibus de natura, de legibus, de more maiorum, | |
| de propulsanda iniuria, de ulciscenda, de omni parte | 5 |
| iuris. Si imprudenter aut necessitate aut casu | |
| quippiam fecerit quod non concederetur eis qui sua | |
| sponte et voluntate fecissent, ad eius facti depreca- | |
| tionem ignoscendi petenda venia est quae sumetur | |
| ex plerisque locis aequitatis. | 10 |