| Expositum est ut potui brevissime de omni con- | 131.11 |
| troversiarum genere—nisi praeterea tu quid requiris. | |
| C.F. Illud equidem quod iam unum | 132.1 |
| restare video, quale sit cum disceptatio versatur in | |
| scriptis. | |
| C.P. Recte intellegis; eo enim exposito munus | |
| promissi omne confecero. Sunt igitur ambigui duo- | 5 |
| bus adversariis praecepta communia. Uterque enim | |
| hanc significationem qua utetur ipse dignam scrip- | |
| toris prudentia esse defendet: uterque id quod | |
| adversarius ex ambigue scripto intellegendum esse | |
| dicet aut absurdum aut inutile aut iniquum aut | 10 |
| turpe esse defendet aut etiam discrepare cum | |
| ceteris scriptis vel aliorum vel maxime si poterit | |
| eiusdem; quamque defendet ipse eam rem et sen- | |
| tentiam quemvis prudentem et iustum hominem si | |
| ad integrum daretur scripturum fuisse, sed planius; | 15 |
| eamque sententiam quam significari posse dicet nihil | 133.1 |
| habere aut captionis aut vitii, contrariam autem si | |
| probarint, fore ut multa vitia, stulta, iniqua, contraria | |
| consequantur. Cum autem aliud scriptor sensisse | |
| videtur et aliud scripsisse, qui scripto nitetur, eum | 5 |
| re exposita recitatione uti oportebit, deinde instare | |
| adversario, iterare, renovare, interrogare num aut | |
| scriptum neget aut contra factum infitietur; post | |
| iudicem ad vim scripti vocet. Hac confirmatione | 134.1 |
| usus amplificet rem lege laudanda audaciamque | |
| confutet eius qui, cum palam contra fecerit idque | |
| fateatur, adsit tamen factumque defendat. Deinde | |
| infirmet defensionem: cum adversarius aliud voluisse, | 5 |
| [aliud sensisse] scriptorem, aliud scripsisse dicat, | |
| non esse ferendum a quoquam potius latoris sensum | |
| quam a lege explicari: cur ita scripserit si ita non | |
| senserit? cur, cum ea quae plane scripta sint | |
| neglexerit, quae nusquam scripta sint proferat? | 10 |
| cur prudentissimos in scribendo viros summae stul- | |
| titiae putet esse damnandos? quid impedierit | |
| scriptorem quo minus exciperet illud quod adver- | |
| sarius tamquam si exceptum esset ita dicit se | |
| secutum? Utetur exemplis eis quibus idem scriptor | 135.1 |
| aut, si id non poterit, quibus alii quod excipiendum | |
| putarint exceperint. Quaerenda etiam ratio est, si | |
| qua poterit inveniri, quare non sit exceptum; aut | |
| iniqua lex aut inutilis futura dicetur, aut alia causa | 5 |
| obtemperandi, alia abrogandi: dissentire adversarii | |
| vocem atque legis. Deinde amplificandi causa de | |
| conservandis legibus, de periculo rerum publicarum | |
| atque privatarum cum aliis locis, tum in perorando | |
| maxime graviter erit vehementerque dicendum. | 10 |