| Ille autem qui se sententia legis volun- | 136.1 |
| tateque defendet, in consilio atque in mente scriptoris, | |
| non in verbis ac litteris vim legis positam esse | |
| defendet, quodque nihil exceperit in lege laudabit, | |
| ne diverticula peccatis darentur atque ut ex facto | 5 |
| cuiusque iudex legis mentem interpretaretur. Deinde | |
| erit utendum exemplis in quibus omnis aequitas per- | |
| turbetur si verbis legum ac non sententiis pareatur. | |
| Deinde genus eiusmodi calliditatis et calumniae | 137.1 |
| retrahatur in odium iudicis cum quadam invidiosa | |
| querela. Et si incidet imprudentiae causa quae non | |
| ad delictum sed ad casum necessitatemve pertineat, | |
| quod genus paullo ante attigimus, erit eisdem aequi- | 5 |
| tatis sententiis contra acerbitatem verborum depre- | |
| candum. Sin scripta inter se dissentient, tanta series | |
| artis est et sic inter se sunt pleraque connexa et | |
| apta, ut quae paullo ante praecepta dedimus ambigui | |
| quaeque proxime sententiae et scripti, eadem ad | 10 |
| hoc genus causae tertium transferantur. Nam | 138.1 |
| quibus locis in ambiguo defendimus eam significa- | |
| tionem quae nos adiuvat, eisdem in contrariis legibus | |
| nostra lex defendenda est. Deinde est efficiendum | |
| ut alterius scripti sententiam, alterius verba defen- | 5 |
| damus. Ita quae modo de scripto sententiaque | |
| praecepta sunt, eadem huc omnia transferemus. | |
| Expositae sunt tibi omnes oratoriae par- | 139.1 |
| titiones, quae quidem e media illa nostra Academia | |
| effloruerunt; neque sine ea aut inveniri aut intel- | |
| legi aut tractari possunt; nam et partiri ipsum et | |
| definire et ambigui partitiones dividere et argumen- | 5 |
| torum locos nosse et argumentationem ipsam con- | |
| cludere, et videre quae sumenda in argumentando | |
| sint quidque ex eis quae sumpta sunt efficiatur, et | |
| vera a falsis, verisimilia ab incredibilibus diiudicare | |
| et distinguere aut male sumpta aut male conclusa | 10 |
| reprehendere, et eadem vel anguste disserere, ut | |
| dialectici qui appellantur, vel, ut oratorem decet, | |
| late exprimere illius exercitationis et subtiliter dispu- | |
| tandi et copiose dicendi artis est. De bonis vero | 140.1 |
| rebus et malis, aequis, iniquis, utilibus, inutilibus, | |
| honestis, turpibus quam potest habere orator sine | |
| illis maximarum rerum artibus facultatem aut | |
| copiam? Quare haec tibi sint, mi Cicero, quae | 5 |
| exposui, quasi indicia fontium illorum: ad quos si | |
| nobis eisdem ducibus aliisve perveneris, tum et haec | |
| ipsa melius et multo maiora alia cognosces. |