| Qui praestat igitur intellegens imperito? magna re et | 199.1 |
| difficili; si quidem magnum est scire quibus rebus efficia- | |
| tur amittaturve dicendo illud quicquid est, quod aut | |
| effici dicendo oportet aut amitti non oportet. praestat | |
| etiam illo doctus auditor indocto, quod saepe, cum ora- | 5 |
| tores duo aut plures populi iudicio probantur, quod dicen- | |
| di genus optumum sit intellegit. nam illud quod populo | |
| non probatur, ne intellegenti quidem auditori probari | |
| potest. ut enim ex nervorum sono in fidibus quam scienter | |
| ei pulsi sint intellegi solet, sic ex animorum motu cernitur | 10 |
| quid tractandis his perficiat orator. itaque intellegens | 200.1 |
| dicendi existumator non adsidens et adtente audiens sed | |
| uno aspectu et praeteriens de oratore saepe iudicat. videt | |
| oscitantem iudicem, loquentem cum altero, non num- | |
| quam etiam circulantem, mittentem ad horas, quaesi- | 5 |
| torem ut dimittat rogantem: intellegit oratorem in ea | |
| causa non adesse qui possit animis iudicum admovere | |
| orationem tamquam fidibus manum. idem si praeteriens | |
| aspexerit erectos intuentis iudices, ut aut doceri de re | |
| idque etiam voltu probare videantur, aut ut avem cantu | 10 |
| aliquo sic illos viderit oratione quasi suspensos teneri aut, | |
| id quod maxume opus est, misericordia odio motu animi | |
| aliquo perturbatos esse vehementius: ea si praeteriens, ut | |
| dixi, aspexerit, si nihil audiverit, tamen oratorem versari | |
| in illo iudicio et opus oratorium fieri aut perfectum iam | 15 |
| esse profecto intelleget. | |
| Cum haec disseruissem, uterque adsensus est; et ego | 201.1 |
| tamquam de integro ordiens: quando igitur, inquam, a | |
| Cotta et Sulpicio haec omnis fluxit oratio, cum hos maxu- | |
| me iudicio illorum hominum et illius aetatis dixissem | |
| probatos, revortar ad eos ipsos; tum reliquos, ut institui, | 5 |
| deinceps persequar. quoniam ergo oratorum bonorum— | |
| hos enim quaerimus—duo genera sunt, unum attenuate | |
| presseque, alterum sublate ampleque dicentium, etsi id | |
| melius est quod splendidius et magnificentius, tamen in | |
| bonis omnia quae summa sunt iure laudantur. sed caven- | 202.1 |
| da est presso illi oratori inopia et ieiunitas, amplo autem | |
| inflatum et corruptum orationis genus. inveniebat igitur | |
| acute Cotta, dicebat pure ac solute; et ut ad infirmitatem | |
| laterum perscienter contentionem omnem remiserat, sic | 5 |
| ad virium imbecillitatem dicendi accommodabat genus. | |
| nihil erat in eius oratione nisi sincerum, nihil nisi siccum | |
| atque sanum; illudque maxumum quod, cum contentione | |
| orationis flectere animos iudicum vix posset nec omnino | |
| eo genere diceret, tractando tamen impellebat, ut idem | 10 |
| facerent a se commoti quod a Sulpicio concitati. fuit enim | 203.1 |
| Sulpicius omnium vel maxume, quos quidem ego audi- | |
| verim, grandis et, ut ita dicam, tragicus orator. vox cum | |
| magna tum suavis et splendida; gestus et motus corporis | |
| ita venustus, ut tamen ad forum, non ad scaenam institu- | 5 |
| tus videretur; incitata et volubilis nec ea redundans | |
| tamen nec circumfluens oratio. Crassum hic volebat imi- | |
| tari; Cotta malebat Antonium; sed ab hoc vis aberat | |
| Antoni, Crassi ab illo lepos. |