| Quare quis ex populo, cum Q. Scaevolam pro M. | 194.1 |
| Coponio dicentem audiret in ea causa de qua ante dixi, | |
| quicquam politius aut elegantius aut omnino melius aut | |
| exspectaret aut posse fieri putaret? cum is hoc probare | 195.1 |
| vellet, M'. Curium, cum ita heres institutus esset, 'si | |
| pupillus ante mortuus esset quam in suam tutelam venis- | |
| set', pupillo non nato heredem esse non posse: quid ille | |
| non dixit de testamentorum iure, de antiquis formulis? | 5 |
| quem ad modum scribi oportuisset, si etiam filio non | |
| nato heres institueretur? quam captiosum esse populo | 196.1 |
| quod scriptum esset neglegi et opinione quaeri voluntates | |
| et interpretatione disertorum scripta simplicium homi- | |
| num pervertere? quam ille multa de auctoritate patris | 197.1 |
| sui, qui semper ius illud esse defenderat? quam omnino | |
| multa de conservando iure civili? quae quidem omnia | |
| cum perite et scienter, item breviter et presse et satis | |
| ornate et pereleganter diceret, quis esset in populo, qui | 5 |
| aut exspectaret aut fieri posse quicquam melius putaret? | |
| at vero, ut contra Crassus ab adulescente delicato, qui in | |
| litore ambulans scalmum repperisset ob eamque rem | |
| aedificare navem concupivisset, exorsus est, similiter | |
| Scaevolam ex uno scalmo captionis centumvirale iudi- | 10 |
| cium hereditatis effecisse: hoc in illo initio consecutus, | |
| multis eiusdem generis sententiis delectavit animosque | |
| omnium qui aderant in hilaritatem a severitate traduxit; | |
| quod est unum ex tribus quae dixi ab oratore effici debere. | |
| deinde hoc voluisse eum qui testamentum fecisset, hoc | 15 |
| sensisse, quoquo modo filius non esset qui in suam tute- | |
| lam veniret, sive non natus sive ante mortuus, Curius | |
| heres ut esset; ita scribere plerosque et id valere et valu- | |
| isse semper. haec et multa eiusmodi dicens fidem faciebat; | |
| quod est ex tribus oratoris officiis alterum. deinde aequum | 198.1 |
| bonum, testamentorum sententias voluntatesque tutatus | |
| est: quanta esset in verbis captio cum in ceteris rebus | |
| tum in testamentis, si neglegerentur voluntates; quantam | |
| sibi potentiam Scaevola adsumeret, si nemo auderet | 5 |
| testamentum facere postea nisi de illius sententia. haec | |
| cum graviter tum ab exemplis copiose, tum varie, tum | |
| etiam ridicule et facete explicans eam admirationem ad- | |
| sensionemque commovit, dixisse ut contra nemo videre- | |
| tur. hoc erat oratoris officium partitione tertium, genere | 10 |
| maxumum. hic ille de populo iudex, qui separatim alte- | |
| rum admiratus esset, idem audito altero iudicium suum | |
| contemneret; at vero intellegens et doctus audiens Scae- | |
| volam sentiret esse quoddam uberius dicendi genus et | |
| ornatius. ab utroque autem causa perorata si quaerere- | 15 |
| tur uter praestaret orator, numquam profecto sapientis | |
| iudicium a iudicio volgi discreparet. |