| Tum Brutus: quid tu, inquit, quaeris alios? de te ipso | 190.1 |
| nonne quid optarent rei, quid ipse Hortensius iudicaret | |
| videbamus? qui cum partiretur tecum causas—saepe | |
| enim interfui—perorandi locum, ubi plurimum pollet | |
| oratio, semper tibi relinquebat. | 5 |
| Faciebat ille quidem, inquam, et mihi benevolentia, | |
| credo, ductus tribuebat omnia. sed ego quae de me populi | |
| sit opinio nescio; de reliquis hoc adfirmo, qui volgi opi- | |
| nione disertissimi habiti sint, eosdem intellegentium quoque | |
| iudicio fuisse probatissimos. nec enim posset idem Demo- | 191.1 |
| sthenes dicere, quod dixisse Antimachum clarum poetam | |
| ferunt: qui cum convocatis auditoribus legeret eis ma- | |
| gnum illud, quod novistis, volumen suum et eum legentem | |
| omnes praeter Platonem reliquissent, 'legam' inquit | 5 |
| 'nihilo minus: Plato enim mihi unus instar est centum | |
| milium'. et recte: poema enim reconditum paucorum ad- | |
| probationem, oratio popularis adsensum volgi debet | |
| movere. at si eundem hunc Platonem unum auditorem | |
| haberet Demosthenes, cum esset relictus a ceteris, verbum | 10 |
| facere non posset. quid tu, Brute? possesne, si te ut Cu- | 192.1 |
| rionem quondam contio reliquisset? | |
| Ego vero, inquit ille, ut me tibi indicem, in eis etiam | |
| causis, in quibus omnis res nobis cum iudicibus est, non | |
| cum populo, tamen si a corona relictus sim, non queam | 5 |
| dicere. | |
| Ita se, inquam, res habet. ut, si tibiae inflatae non | |
| referant sonum, abiciendas eas sibi tibicen putet, sic | |
| oratori populi aures tamquam tibiae sunt; eae si inflatum | |
| non recipiunt aut si auditor omnino tamquam equus non | 10 |
| facit, agitandi finis faciendus est. hoc tamen interest, quod | 193.1 |
| volgus interdum non probandum oratorem probat, sed | |
| probat sine comparatione; cum a mediocri aut etiam | |
| malo delectatur, eo est contentus; esse melius non sentit, | |
| illud quod est qualecumque est probat. tenet enim aures | 5 |
| vel mediocris orator, sit modo aliquid in eo; nec res ulla | |
| plus apud animos hominum quam ordo et ornatus valet. |