| Plane, inquam, Attice, disputationem hanc de oratore | 184.3 |
| probando aut improbando multo malim tibi et Bruto | |
| placere, eloquentiam autem meam populo probari velim. | 5 |
| et enim necesse est, qui ita dicat ut a multitudine probe- | |
| tur, eundem doctis probari. nam quid in dicendo rectum | |
| sit aut pravum ego iudicabo, si modo is sum qui id | |
| possim aut sciam iudicare; qualis vero sit orator ex eo, | |
| quod is dicendo efficiet, poterit intellegi. tria sunt enim, | 185.1 |
| ut quidem ego sentio, quae sint efficienda dicendo: ut | |
| doceatur is apud quem dicetur, ut delectetur, ut movea- | |
| tur vehementius. quibus virtutibus oratoris horum quid- | |
| que efficiatur aut quibus vitiis orator aut non adsequatur | 5 |
| haec aut etiam in his labatur et cadat, artifex aliquis | |
| iudicabit. efficiatur autem ab oratore necne, ut ii qui | |
| audiunt ita afficiantur ut orator velit, volgi adsensu et | |
| populari adprobatione iudicari solet. itaque numquam de | |
| bono oratore aut non bono doctis hominibus cum populo | 10 |
| dissensio fuit. an censes, dum illi viguerunt quos ante | 186.1 |
| dixi, non eosdem gradus oratorum volgi iudicio et docto- | |
| rum fuisse? de populo si quem ita rogavisses: quis est | |
| in hac civitate eloquentissimus? in Antonio et Crasso | |
| aut dubitaret aut hunc alius, illum alius diceret. nemone | 5 |
| Philippum, tam suavem oratorem tam gravem tam | |
| facetum his anteferret, quem nosmet ipsi, qui haec arte | |
| aliqua volumus expendere, proximum illis fuisse diximus? | |
| nemo profecto; id enim ipsum est summi oratoris sum- | |
| mum oratorem populo videri. quare tibicen Antigenidas | 187.1 |
| dixerit discipulo sane frigenti ad populum: 'mihi cane et | |
| Musis'; ego huic Bruto dicenti, ut solet, apud multitu- | |
| dinem: 'mihi cane et populo, mi Brute', dixerim, ut qui | |
| audient quid efficiatur, ego etiam cur id efficiatur intel- | 5 |
| legam. credit eis quae dicuntur qui audit oratorem, vera | |
| putat, adsentitur probat, fidem facit oratio: tu artifex | 188.1 |
| quid quaeris amplius? delectatur audiens multitudo et | |
| ducitur oratione et quasi voluptate quadam perfunditur: | |
| quid habes quod disputes? gaudet dolet, ridet plorat, | |
| favet odit, contemnit invidet, ad misericordiam inducitur | 5 |
| ad pudendum ad pigendum; irascitur miratur sperat timet; | |
| haec perinde accidunt ut eorum qui adsunt mentes verbis | |
| et sententiis et actione tractantur; quid est quod exspecte- | |
| tur docti alicuius sententia? quod enim probat multitudo, | |
| hoc idem doctis probandum est. denique hoc specimen | 10 |
| est popularis iudici, in quo numquam fuit populo cum | |
| doctis intellegentibusque dissensio. cum multi essent | 189.1 |
| oratores in vario genere dicendi, quis umquam ex his | |
| excellere iudicatus est volgi iudicio, qui non idem a doctis | |
| probaretur? quando autem dubium fuisset apud patres | |
| nostros eligendi cui patroni daretur optio, quin aut An- | 5 |
| tonium optaret aut Crassum? aderant multi alii; tamen | |
| utrum de his potius dubitasset aliquis, quin alterum nemo. | |
| quid? adulescentibus nobis cum esset Cotta et Hortensius, | |
| num quis, quoi quidem eligendi potestas esset, quemquam | |
| his anteponebat? | 10 |