| Atque ego praeclare intellego me in eorum commemora- | 181.1 |
| tione versari qui nec habiti sint oratores neque fuerint, | |
| praeteririque a me aliquot ex veteribus commemoratione | |
| aut laude dignos. sed hoc quidem ignoratione; quid enim | |
| est superioris aetatis quod scribi possit de iis, de quibus | 5 |
| nulla monumenta loquuntur nec aliorum nec ipsorum? | |
| de his autem quos ipsi vidimus neminem fere praeter- | |
| mittimus eorum quos aliquando dicentis audivimus. volo | 182.1 |
| enim sciri in tanta et tam vetere re publica maxumis | |
| praemiis eloquentiae propositis omnes cupisse dicere, non | |
| plurumos ausos esse, potuisse paucos. ego tamen ita de | |
| uno quoque dicam, ut intellegi possit quem existimem | 5 |
| clamatorem, quem oratorem fuisse. isdem fere temporibus | |
| aetate inferiores paulo quam Iulius sed aequales prope- | |
| modum fuerunt C. Cotta P. Sulpicius Q. Varius Cn. | |
| Pomponius C. Curio L. Fufius M. Drusus P. Antistius; nec | |
| ulla aetate uberior oratorum fetus fuit. ex his Cotta et | 183.1 |
| Sulpicius cum meo iudicio tum omnium facile primas | |
| tulerunt. | |
| Hic Atticus: quo modo istuc dicis, inquit, cum tuo | |
| iudicio tum omnium? semperne in oratore probando aut | 5 |
| improbando volgi iudicium cum intellegentium iudicio | |
| congruit? an alii probantur <a> multitudine, alii autem ab | |
| iis qui intellegunt? | |
| Recte requiris, inquam, Attice; sed audies ex me | |
| fortasse quod non omnes probent. | 10 |
| An tu, inquit, id laboras, si huic modo Bruto proba- | 184.1 |
| turus es? |