| Censeo, inquit Atticus; eloquentis enim videbare, non | 176.6 |
| sedulos velle conquirere. | |
| Festivitate igitur et facetiis, inquam, C. Iulius L. f. et | 177.1 |
| superioribus et aequalibus suis omnibus praestitit orator- | |
| que fuit minime ille quidem vehemens, sed nemo unquam | |
| urbanitate, nemo lepore, nemo suavitate conditior. sunt | |
| eius aliquot orationes, ex quibus sicut ex eiusdem tra- | 5 |
| goediis lenitas eius sine nervis perspici potest. eius | 178.1 |
| aequalis P. Cethegus, cui de re publica satis suppeditabat | |
| oratio—totam enim tenebat eam penitusque cognoverat; | |
| itaque in senatu consularium auctoritatem adsequebatur—; | |
| sed in causis publicis nihil, privatis satis veterator videba- | 5 |
| tur. erat in privatis causis Q. Lucretius Vispillo et acutus | |
| et iuris peritus; nam Afella contionibus aptior quam iudi- | |
| ciis. prudens etiam T. Annius Velina et in eius generis cau- | |
| sis orator sane tolerabilis. in eodem genere causarum | |
| multum erat T. Iuventius nimis ille quidem lentus in | 10 |
| dicendo et paene frigidus, sed et callidus et in capiendo | |
| adversario versutus et praeterea nec indoctus et magna | |
| cum iuris civilis intellegentia. cuius auditor P. Orbius | 179.1 |
| meus fere aequalis in dicendo non nimis exercitatus, in | |
| iure autem civili non inferior quam magister fuit. nam | |
| T. Aufidius, qui vixit ad summam senectutem, volebat | |
| esse similis horum eratque et bonus vir et innocens, sed | 5 |
| dicebat parum; nec sane plus frater eius M. Vergilius, | |
| qui tribunus plebis L. Sullae imperatori diem dixit. eius | |
| collega P. Magius in dicendo paulo tamen copiosior. sed | 180.1 |
| omnium oratorum sive rabularum, qui et plane indocti et | |
| inurbani aut rustici etiam fuerunt, quos quidem ego co- | |
| gnoverim, solutissimum in dicendo et acutissimum iudico | |
| nostri ordinis Q. Sertorium, equestris C. Gargonium. fuit | 5 |
| etiam facilis et expeditus ad dicendum et vitae splendore | |
| multo et ingenio sane probabili T. Iunius L. f. tribunicius, | |
| quo accusante P. Sextius praetor designatus damnatus est | |
| ambitus; is processisset honoribus longius, nisi semper | |
| infirma atque etiam aegra valetudine fuisset. | 10 |