| Eon', inquit Brutus, de quo multa Lucilius? | 172.4 |
| Isto ipso; sed Tincam non minus multa ridicule dicen- | 5 |
| tem Granius obruebat nescio quo sapore vernaculo; ut | |
| ego iam non mirer illud Theophrasto accidisse, quod | |
| dicitur, cum percontaretur ex anicula quadam quanti | |
| aliquid venderet et respondisset illa atque addidisset | |
| 'hospes, non pote minoris', tulisse eum moleste se non | 10 |
| effugere hospitis speciem, quom aetatem ageret Athenis | |
| optumeque loqueretur omnium. sic, ut opinor, in nostris | |
| est quidam urbanorum sicut illic Atticorum sonus. sed | |
| domum redeamus, id est ad nostros revortamur. | |
| Duobus igitur summis Crasso et Antonio L. Philippus | 173.1 |
| proxumus accedebat, sed longo intervallo tamen proxu- | |
| mus. itaque eum, etsi nemo intercedebat qui se illi ante- | |
| ferret, neque secundum tamen neque tertium dixerim. | |
| nec enim in quadrigis eum secundum numeraverim aut | 5 |
| tertium qui vix e carceribus exierit, cum palmam iam | |
| primus acceperit, nec in oratoribus qui tantum absit a | |
| primo, vix ut in eodem curriculo esse videatur. sed tamen | |
| erant ea in Philippo quae, qui sine comparatione illorum | |
| spectaret, satis magna diceret: summa libertas in oratione, | 10 |
| multae facetiae; satis creber in reperiendis, solutus in | |
| explicandis sententiis; erat etiam in primis, ut tempori- | |
| bus illis, Graecis doctrinis institutus, in altercando cum | |
| aliquo aculeo et maledicto facetus. horum aetati prope | 174.1 |
| coniunctus L. Gellius non tam vendibilis orator, quam ut | |
| nescires quid ei deesset; nec enim erat indoctus nec tardus | |
| ad excogitandum nec Romanarum rerum immemor et | |
| verbis solutus satis; sed in magnos oratores inciderat eius | 5 |
| aetas; multam tamen operam amicis et utilem praebuit | |
| atque ita diu vixit ut multarum aetatum oratoribus | |
| implicaretur. multum etiam in causis versabatur isdem | 175.1 |
| fere temporibus D. Brutus, is qui consul cum Mamerco | |
| fuit, homo et Graecis doctus litteris et Latinis. dicebat | |
| etiam L. Scipio non imperite Gnaeusque Pompeius Sex. | |
| f. aliquem numerum obtinebat. nam Sex. frater eius | 5 |
| praestantissimum ingenium contulerat ad summam iuris | |
| civilis et ad perfectam geometriae rerumque Stoicarum | |
| scientiam. †itam in iure et ante hos M. Brutus et paulo | |
| post eum C. Billienus homo per se magnus prope simili | |
| ratione summus evaserat; qui consul factus esset, nisi in | 10 |
| Marianos consulatus et in eas petitionis angustias incidis- | |
| set. Cn. autem Octavi eloquentia, quae fuerat ante consula- | 176.1 |
| tum ignorata, in consulatu multis contionibus est vehe- | |
| menter probata. sed ab eis, qui tantum in dicentium | |
| numero, non in oratorum fuerunt, iam ad oratores revor- | |
| tamur. | 5 |