| Atque etiam apud socios et Latinos oratores habiti sunt | 169.1 |
| Q. Vettius Vettianus e Marsis, quem ipse cognovi, prudens | |
| vir et in dicendo brevis; Q. D. Valerii Sorani, vicini et fami- | |
| liares mei, non tam in dicendo admirabiles quam docti et | |
| Graecis litteris et Latinis; C. Rusticelius Bononiensis, is | 5 |
| quidem et exercitatus et natura volubilis; omnium autem | |
| eloquentissumus extra hanc urbem T. Betutius Barrus Ascu- | |
| lanus, cuius sunt aliquot orationes Asculi habitae; illa Ro- | |
| mae contra Caepionem nobilis sane, quoi orationi Caepio- | |
| nis ore respondit Aelius, qui scriptitavit orationes multis, | 10 |
| orator ipse numquam fuit. apud maiores autem nostros | 170.1 |
| video disertissimum habitum ex Latio L. Papirium | |
| Fregellanum Ti. Gracchi P. f. fere aetate; eius etiam ora- | |
| tio est pro Fregellanis colonisque Latinis habita in senatu. | |
| Tum Brutus: quid tu igitur, inquit, tribuis istis externis | 5 |
| quasi oratoribus? | |
| Quid censes, inquam, nisi idem quod urbanis? praeter | |
| unum, quod non est eorum urbanitate quadam quasi | |
| colorata oratio. | |
| Et Brutus: qui est, inquit, iste tandem urbanitatis color? | 171.1 |
| Nescio, inquam; tantum esse quendam scio. id tu, | |
| Brute, iam intelleges, cum in Galliam veneris; audies tu | |
| quidem etiam verba quaedam non trita Romae, sed haec | |
| mutari dediscique possunt; illud est maius, quod in voci- | 5 |
| bus nostrorum oratorum retinnit quiddam et resonat | |
| urbanius. nec hoc in oratoribus modo apparet, sed etiam | |
| in ceteris. ego memini T. Tincam Placentinum hominem | 172.1 |
| facetissimum cum familiari nostro Q. Granio praecone | |
| dicacitate certare. |