| Et ego: mihi quidem a pueritia quasi magistra fuit, | 164.1 |
| inquam, illa in legem Caepionis oratio; in qua et aucto- | |
| ritas ornatur senatus, quo pro ordine illa dicuntur, et | |
| invidia concitatur in iudicum et in accusatorum factio- | |
| nem, contra quorum potentiam populariter tum dicendum | 5 |
| fuit. multa in illa oratione graviter, multa leniter, multa | |
| aspere, multa facete dicta sunt; plura etiam dicta quam | |
| scripta, quod ex quibusdam capitibus expositis nec expli- | |
| catis intellegi potest. ipsa illa censoria contra Cn. Domi- | |
| tium conlegam non est oratio, sed quasi capita rerum et | 10 |
| orationis commentarium paulo plenius. nulla est enim | |
| altercatio clamoribus umquam habita maioribus. et vero | 165.1 |
| fuit in hoc etiam popularis dictio excellens; Antoni genus | |
| dicendi multo aptius iudiciis quam contionibus. | |
| Hoc loco ipsum Domitium non relinquo. nam etsi non | |
| fuit in oratorum numero, tamen pone satis in eo fuisse | 5 |
| orationis atque ingeni, quo et magistratus personam et | |
| consularem dignitatem tueretur; quod idem de C. Coelio | |
| dixerim, industriam in eo summam fuisse summasque | |
| virtutes, eloquentiae tantum, quod esset in rebus privatis | |
| amicis eius, in re publica ipsius dignitati satis. eodem | 166.1 |
| tempore M. Herennius in mediocribus oratoribus Latine | |
| et diligenter loquentibus numeratus est; qui tamen sum- | |
| ma nobilitate hominem, cognatione sodalitate conlegio, | |
| summa etiam eloquentia, L. Philippum in consulatus | 5 |
| petitione superavit. eodem tempore C. Claudius etsi prop- | |
| ter summam nobilitatem et singularem potentiam magnus | |
| erat, tamen etiam eloquentiae quandam mediocritatem | |
| adferebat. eiusdem fere temporis fuit eques Romanus | 167.1 |
| C. Titius, qui meo iudicio eo pervenisse videtur quo potuit | |
| fere Latinus orator sine Graecis litteris et sine multo usu | |
| pervenire. huius orationes tantum argutiarum tantum | |
| exemplorum tantum urbanitatis habent, ut paene Attico | 5 |
| stilo scriptae esse videantur. easdem argutias in tragoe- | |
| dias satis ille quidem acute sed parum tragice transtulit. | |
| quem studebat imitari L. Afranius poeta, homo perargu- | |
| tus, in fabulis quidem etiam, ut scitis, disertus. fuit etiam | 168.1 |
| Q. Rubrius Varro, qui a senatu hostis cum C. Mario | |
| iudicatus est, acer et vehemens accusator, in eo genere | |
| sane probabilis. doctus autem Graecis litteris propin- | |
| quus noster, factus ad dicendum, M. Gratidius M. Antoni | 5 |
| perfamiliaris, cuius praefectus cum esset in Cilicia est | |
| interfectus, qui accusavit C. Fimbriam, M. Mari Grati- | |
| diani pater. |