| Ita prorsus, inquit Brutus; sed ne de Scaevolae quidem | 161.1 |
| tribunatu quicquam audivisse videor et eum collegam | |
| Crassi credo fuisse. | |
| Omnibus quidem aliis, inquam, in magistratibus, sed | |
| tribunus anno post fuit eoque in rostris sedente suasit | 5 |
| Serviliam legem Crassus; nam censuram sine Scaevola | |
| gessit: eum enim magistratum nemo umquam Scaevo- | |
| larum petivit. sed haec Crassi cum edita oratio est, quam | |
| te saepe legisse certo scio, quattuor et triginta tum | |
| habebat annos totidemque annis mihi aetate praestabat. | 10 |
| his enim consulibus eam legem suasit quibus nati sumus, | |
| cum ipse esset Q. Caepione consule natus et C. Laelio, | |
| triennio ipso minor quam Antonius. quod idcirco posui, | |
| ut dicendi Latine prima maturitas in qua aetate exstitis- | |
| set posset notari et intellegeretur iam ad summum paene | 15 |
| esse perductam, ut eo nihil ferme quisquam addere posset, | |
| nisi qui a philosophia a iure civili ab historia fuisset | |
| instructior. | |
| Erit, inquit [M.] Brutus, aut iam est iste quem exspectas? | 162.1 |
| Nescio, inquam. sed est etiam L. Crassi in consulatu | |
| pro Q. Caepione defensiuncula non brevis ut laudatio, | |
| ut oratio autem brevis; postrema censoris oratio, qua | |
| anno duodequinquagesimo usus est. in his omnibus inest | 5 |
| quidam sine ullo fuco veritatis color; quin etiam compren- | |
| sio et ambitus ille verborum, si sic περίοδον appellari | |
| placet, erat apud illum contractus et brevis et in membra | |
| quaedam, quae κῶλα Graeci vocant, dispertiebat oratio- | |
| nem libentius. | 10 |
| Hoc loco Brutus: quando quidem tu istos oratores, | 163.1 |
| inquit, tanto opere laudas, vellem aliquid Antonio praeter | |
| illum de ratione dicendi sane exilem libellum, plura | |
| Crasso libuisset scribere: cum enim omnibus memoriam | |
| sui tum etiam disciplinam dicendi nobis reliquissent. nam | 5 |
| Scaevolae dicendi elegantiam satis ex iis orationibus, | |
| quas reliquit, habemus cognitam. |