| Tum Brutus: ita prorsus, inquit, et antea putabam— | 156.1 |
| audivi enim nuper eum studiose et frequenter Sami, cum | |
| ex eo ius nostrum pontificium, qua ex parte cum iure | |
| civili coniunctum esset, vellem cognoscere—et nunc | |
| meum iudicium multo magis confirmo testimonio et iudi- | 5 |
| cio tuo; simul illud gaudeo, quod et aequalitas vestra | |
| et pares honorum gradus et artium studiorumque quasi | |
| finitima vicinitas tantum abest ab obtrectatione <et> | |
| invidia, quae solet lacerare plerosque, uti ea non modo | |
| non exulcerare vestram gratiam, sed etiam conciliare | 10 |
| videatur. quali enim te erga illum perspicio, tali illum in | |
| te voluntate iudicioque cognovi. itaque doleo et illius | 157.1 |
| consilio et tua voce populum Romanum carere tam diu; | |
| quod cum per se dolendum est tum multo magis consi- | |
| deranti ad quos ista non translata sint, sed nescio quo | |
| pacto devenerint. | 5 |
| Hic Atticus: dixeram, inquit, a principio, de re publica | |
| ut sileremus; itaque faciamus. nam si isto modo volumus | |
| singulas res desiderare, non modo querendi sed ne lugendi | |
| quidem finem reperiemus. | |
| Pergamus ergo, inquam, ad reliqua et institutum ordi- | 158.1 |
| nem persequamur. paratus igitur veniebat Crassus, | |
| exspectabatur audiebatur; a principio statim, quod erat | |
| apud eum semper accuratum, exspectatione dignus vide- | |
| batur. non multa iactatio corporis, non inclinatio vocis, | 5 |
| nulla inambulatio, non crebra supplosio pedis; vehemens | |
| et interdum irata et plena iusti doloris oratio, multae et | |
| cum gravitate facetiae; quodque difficile est, idem et peror- | |
| natus et perbrevis; iam in altercando invenit parem nemi- | |
| nem. versatus est in omni fere genere causarum; mature | 159.1 |
| in locum principum oratorum venit. accusavit C. Car- | |
| bonem eloquentissimum hominem admodum adulescens; | |
| summam ingeni non laudem modo sed etiam admira- | |
| tionem est consecutus. defendit postea Liciniam virginem, | 160.1 |
| cum annos xxvii natus esset. in ea ipsa causa fuit elo- | |
| quentissimus orationisque eius scriptas quasdam partes | |
| reliquit. voluit adulescens in colonia Narbonensi causae | |
| popularis aliquid adtingere eamque coloniam, ut fecit, | 5 |
| ipse deducere; exstat in eam legem senior, ut ita dicam, | |
| quam aetas illa ferebat oratio. multae deinde causae; | |
| sed ita tacitus tribunatus ut, nisi in eo magistratu cena- | |
| visset apud praeconem Granium idque nobis bis narra- | |
| visset Lucilius, tribunum plebis nesciremus fuisse. | 10 |