| Et ego: de me, inquam, dicere nihil est necesse; de | 151.1 |
| Servio autem et tu probe dicis et ego dicam quod sentio. | |
| non enim facile quem dixerim plus studi quam illum et | |
| ad dicendum et ad omnes bonarum rerum disciplinas ad- | |
| hibuisse. nam et in isdem exercitationibus ineunte aetate | 5 |
| fuimus et postea una Rhodum ille etiam profectus est, | |
| quo melior esset et doctior; et inde ut rediit, videtur mihi | |
| in secunda arte primus esse maluisse quam in prima | |
| secundus. atque haud scio an par principibus esse pot- | |
| uisset; sed fortasse maluit, id quod est adeptus, longe | 10 |
| omnium non eiusdem modo aetatis sed eorum etiam qui | |
| fuissent in iure civili esse princeps. | |
| Hic Brutus: ain tu? inquit: etiamne Q. Scaevolae Ser- | 152.1 |
| vium nostrum anteponis? | |
| Sic enim, inquam, Brute, existumo, iuris civilis ma- | |
| gnum usum et apud Scaevolam et apud multos fuisse, | |
| artem in hoc uno; quod numquam effecisset ipsius iuris | 5 |
| scientia, nisi eam praeterea didicisset artem, quae doceret | |
| rem universam tribuere in partes, latentem explicare | |
| definiendo, obscuram explanare interpretando, ambigua | |
| primum videre, deinde distinguere, postremo habere regu- | |
| lam, qua vera et falsa iudicarentur et quae quibus pro- | 10 |
| positis essent quaeque non essent consequentia. hic enim | 153.1 |
| adtulit hanc artem omnium artium maxumam quasi | |
| lucem ad ea, quae confuse ab aliis aut respondebantur | |
| aut agebantur. | |
| Dialecticam mihi videris dicere, inquit. | 5 |
| Recte, inquam, intellegis; sed adiunxit etiam et litte- | |
| rarum scientiam et loquendi elegantiam, quae ex scriptis | |
| eius, quorum similia nulla sunt, facillime perspici potest. | |
| cumque discendi causa duobus peritissumis operam dedis- | 154.1 |
| set, L. Lucilio Balbo C. Aquilio Gallo, Galli hominis | |
| acuti et exercitati promptam et paratam in agendo et in | |
| respondendo celeritatem subtilitate diligentiaque supera- | |
| vit; Balbi docti et eruditi hominis in utraque re con- | 5 |
| sideratam tarditatem vicit expediendis conficiendisque | |
| rebus. sic et habet quod uterque eorum habuit, et explevit | |
| quod utrique defuit. itaque ut Crassus mihi videtur | 155.1 |
| sapientius fecisse quam Scaevola—hic enim causas | |
| studiose recipiebat, in quibus a Crasso superabatur; ille | |
| se consuli nolebat, ne qua in re inferior esset quam Scae- | |
| vola—, sic Servius sapientissume, cum duae civiles artes | 5 |
| ac forenses plurimum et laudis haberent et gratiae, per- | |
| fecit ut altera praestaret omnibus, ex altera tantum ad- | |
| sumeret, quantum esset et ad tuendum ius civile et ad | |
| obtinendam consularem dignitatem satis. |