Tum Brutus: etsi satis, inquit, mihi videbar habere co-
|
147.1
|
gnitum Scaevolam ex iis rebus, quas audiebam saepe ex
|
|
C. Rutilio, quo utebar propter familiaritatem Scaevolae
|
|
nostri, tamen ista mihi eius dicendi tanta laus nota non
|
|
erat; itaque cepi voluptatem tam ornatum virum tam-
|
5
|
que excellens ingenium fuisse in nostra re publica.
|
|
Hic ego: noli, inquam, Brute, existimare his duobus
|
148.1
|
quicquam fuisse in nostra civitate praestantius. nam ut
|
|
paulo ante dixi consultorum alterum disertissimum, diser-
|
|
torum alterum consultissimum fuisse, sic in reliquis rebus
|
|
ita dissimiles erant inter sese, statuere ut tamen non
|
5
|
posses utrius te malles similiorem. Crassus erat elegantium
|
|
parcissimus, Scaevola parcorum elegantissimus; Crassus
|
|
in summa comitate habebat etiam severitatis satis, Scae-
|
|
volae multa in severitate non deerat tamen comitas. licet
|
149.1
|
omnia hoc modo; sed vereor ne fingi videantur haec, ut
|
|
dicantur a me quodam modo; res se tamen sic habet.
|
|
cum omnis virtus sit, ut vestra, Brute, vetus Academia
|
|
dixit, mediocritas, uterque horum medium quiddam vole-
|
5
|
bat sequi; sed ita cadebat, ut alter ex alterius laude par-
|
|
tem, uterque autem suam totam haberet.
|
|
Tum Brutus: cum ex tua oratione mihi videor, inquit,
|
150.1
|
bene Crassum et Scaevolam cognovisse, tum de te et de
|
|
Ser. Sulpicio cogitans esse quandam vobis cum illis simi-
|
|
litudinem iudico.
|
|
Quonam, inquam, istuc modo?
|
5
|
Quia mihi et tu videris, inquit, tantum iuris civilis scire
|
|
voluisse quantum satis esset oratori et Servius eloquentiae
|
|
tantum adsumpsisse, ut ius civile facile possit tueri; aetates-
|
|
que vostrae ut illorum nihil aut non fere multum differunt.
|
|