| Huic alii parem esse dicebant, alii anteponebant L. | 143.1 |
| Crassum. illud quidem certe omnes ita iudicabant, nemi- | |
| nem esse, qui horum altero utro patrono cuiusquam in- | |
| genium requireret. equidem quamquam Antonio tantum | |
| tribuo quantum supra dixi, tamen Crasso nihil statuo | 5 |
| fieri potuisse perfectius. erat summa gravitas, erat cum | |
| gravitate iunctus facetiarum et urbanitatis oratorius, non | |
| scurrilis lepos, Latine loquendi accurata et sine molestia | |
| diligens elegantia, in disserendo mira explicatio; cum de | |
| iure civili, cum de aequo et bono disputaretur, argumen- | 10 |
| torum et similitudinum copia. nam ut Antonius coniec- | 144.1 |
| tura movenda aut sedanda suspicione aut excitanda in- | |
| credibilem vim habebat: sic in interpretando in definien- | |
| do in explicanda aequitate nihil erat Crasso copiosius; | |
| idque cum saepe alias tum apud centumviros in M'. Curi | 5 |
| causa cognitum est. ita enim multa tum contra scriptum | 145.1 |
| pro aequo et bono dixit, ut hominem acutissimum Q. | |
| Scaevolam et in iure, in quo illa causa vertebatur, para- | |
| tissimum obrueret argumentorum exemplorumque copia; | |
| atque ita tum ab his patronis aequalibus et iam consu- | 5 |
| laribus causa illa dicta est, cum uterque ex contraria | |
| parte ius civile defenderet, ut eloquentium iuris peritis- | |
| simus Crassus, iuris peritorum eloquentissimus Scaevola | |
| putaretur. qui quidem cum peracutus esset ad excogitan- | |
| dum quid in iure aut in aequo verum aut esset aut non | 10 |
| esset, tum verbis erat ad rem cum summa brevitate mira- | |
| biliter aptus. quare sit nobis orator in hoc interpretandi | 146.1 |
| explanandi edisserendi genere mirabilis sic ut simile nihil | |
| viderim; in augendo in ornando in refellendo magis exi- | |
| stumator metuendus quam admirandus orator. verum ad | |
| Crassum revertamur. | 5 |