| Atque ego et in hoc ipso Cotta et in aliis pluribus intel- | 137.6 |
| lego me non ita disertos homines et rettulisse in oratorum | |
| numerum et relaturum. est enim propositum conligere | |
| eos, qui hoc munere in civitate functi sint, ut tenerent | |
| oratorum locum; quorum quidem quae fuerit ascensio et | 10 |
| quam in omnibus rebus difficilis optimi perfectio atque | |
| absolutio ex eo quod dicam existimari potest. quam multi | 138.1 |
| enim iam oratores commemorati sunt et quam diu in | |
| eorum enumeratione versamur, cum tamen spisse atque | |
| vix, ut dudum ad Demosthenen et Hyperiden, sic nunc | |
| ad Antonium Crassumque pervenimus. nam ego sic exi- | 5 |
| stimo, hos oratores fuisse maximos et in his primum cum | |
| Graecorum gloria Latine dicendi copiam aequatam. | |
| Omnia veniebant Antonio in mentem; eaque suo quaeque | 139.1 |
| loco, ubi plurimum proficere et valere possent, ut ab impera- | |
| tore equites, pedites, levis armatura, sic ab illo in maxume | |
| opportunis orationis partibus conlocabantur. erat memo- | |
| ria summa, nulla meditationis suspicio; imparatus semper | 5 |
| adgredi ad dicendum videbatur, sed ita erat paratus, ut iu- | |
| dices illo dicente non numquam viderentur non satis parati | |
| ad cavendum fuisse. verba ipsa non illa quidem elegantis- | 140.1 |
| simo sermone; itaque diligenter loquendi laude caruit—ne- | |
| que tamen est admodum inquinate locutus—, sed illa, quae | |
| proprie laus oratoris est in verbis. nam ipsum Latine loqui | |
| est illud quidem [est], ut paulo ante dixi, in magna laude | 5 |
| ponendum, sed non tam sua sponte quam quod est a pleris- | |
| que neglectum: non enim tam praeclarum est scire Latine | |
| quam turpe nescire, neque tam id mihi oratoris boni quam | |
| civis Romani proprium videtur. sed tamen Antonius in | |
| verbis et eligendis, neque id ipsum tam leporis causa | 10 |
| quam ponderis, et conlocandis et comprensione devin- | |
| ciendis nihil non ad rationem et tamquam ad artem diri- | |
| gebat; verum multo magis hoc idem in sententiarum | |
| ornamentis et conformationibus. quo in genere quia prae- | 141.1 |
| stat omnibus Demosthenes, idcirco a doctis oratorum est | |
| princeps iudicatus. σχήματα enim quae vocant Graeci, ea | |
| maxume ornant oratorem eaque non tam in verbis pin- | |
| gendis habent pondus quam in inluminandis sententiis. | 5 |
| sed cum haec magna in Antonio tum actio singularis; | |
| quae si partienda est in gestum atque vocem, gestus erat | |
| non verba exprimens, sed cum sententiis congruens: | |
| manus humeri latera supplosio pedis status incessus | |
| omnisque motus cum verbis sententiisque consen- | 10 |
| tiens; vox permanens, verum subrauca natura. sed hoc | |
| vitium huic uni in bonum convertebat. habebat enim | 142.1 |
| flebile quiddam in questionibus aptumque cum ad fidem | |
| faciendam tum ad misericordiam commovendam: ut | |
| verum videretur in hoc illud, quod Demosthenem ferunt | |
| ei, qui quaesivisset quid primum esset in dicendo, actio- | 5 |
| nem, quid secundum, idem et idem tertium respondisse. | |
| nulla res magis penetrat in animos eosque fingit format | |
| flectit, talesque oratores videri facit, quales ipsi se videri | |
| volunt. |