| Iam Q. Catulus non antiquo illo more sed hoc nostro, | 132.1 |
| nisi quid fieri potest perfectius, eruditus. multae litterae, | |
| summa non vitae solum atque naturae sed orationis etiam | |
| comitas, incorrupta quaedam Latini sermonis integritas; | |
| quae perspici cum ex orationibus eius potest tum facillume | 5 |
| ex eo libro, quem de consulatu et de rebus gestis suis | |
| conscriptum molli et Xenophonteo genere sermonis misit | |
| ad A. Furium poetam familiarem suum; qui liber nihilo | |
| notior est quam illi tres, de quibus ante dixi, Scauri libri. | |
| Tum Brutus: mihi quidem, inquit, nec iste notus est | 133.1 |
| nec illi; sed haec mea culpa est, numquam enim in manus | |
| inciderunt. nunc autem et a te sumam et conquiram ista | |
| posthac curiosius. | |
| Fuit igitur in Catulo sermo Latinus; quae laus dicendi | 5 |
| non mediocris ab oratoribus plerisque neglecta est. nam | |
| de sono vocis et suavitate appellandarum litterarum, quo- | |
| niam filium cognovisti, noli exspectare quid dicam. quam- | |
| quam filius quidem non fuit in oratorum numero; sed non | |
| deerat ei tamen in sententia dicenda cum prudentia tum | 10 |
| elegans quoddam et eruditum orationis genus. nec habi- | 134.1 |
| tus est tamen pater ipse Catulus princeps in numero | |
| patronorum; sed erat talis ut, cum quosdam audires qui | |
| tum erant praestantes, videretur esse inferior, cum autem | |
| ipsum audires sine comparatione, non modo contentus | 5 |
| esses, sed melius non quaereres. Q. Metellus Numidicus et | 135.1 |
| eius conlega M. Silanus dicebant de re publica quod esset | |
| illis viris et consulari dignitati satis. M. Aurelius Scaurus | |
| non saepe dicebat, sed polite; Latine vero in primis est | |
| eleganter locutus. quae laus eadem in A. Albino bene | 5 |
| loquendi fuit; nam flamen Albinus etiam in numero est | |
| habitus disertorum; Q. etiam Caepio, vir acer et fortis, | |
| cui fortuna belli crimini, invidia populi calamitati fuit. | |
| tum etiam C. L. Memmii fuerunt oratores mediocres, ac- | 136.1 |
| cusatores acres atque acerbi; itaque in iudicium capitis | |
| multos vocaverunt, pro reis non saepe dixerunt. Sp. | |
| Thorius satis valuit in populari genere dicendi, is qui | |
| agrum publicum vitiosa et inutili lege vectigali levavit. | 5 |
| M. Marcellus Aesernini pater non ille quidem in patronis, | |
| sed et in promptis tamen et non inexercitatis ad dicen- | |
| dum fuit, ut filius eius P. Lentulus. L. etiam Cotta prae- | 137.1 |
| torius in mediocrium oratorum numero, dicendi non ita | |
| multum laude processerat, sed de industria cum verbis | |
| tum etiam ipso sono quasi subrustico persequebatur atque | |
| imitabatur antiquitatem. | 5 |