| Et ille: sic prorsus, inquit, existumo atque istum de | 125.5 |
| superioribus paene solum lego. | |
| Immo plane, inquam, Brute, legas censeo. damnum | |
| enim illius immaturo interitu res Romanae Latinaeque | |
| litterae fecerunt. utinam non tam fratri pietatem quam | 126.1 |
| patriae praestare voluisset. quam ille facile tali ingenio, | |
| diutius si vixisset, vel paternam esset vel avitam gloriam | |
| consecutus! eloquentia quidem nescio an habuisset parem | |
| neminem. grandis est verbis, sapiens sententiis, genere | 5 |
| toto gravis. manus extrema non accessit operibus eius: | |
| praeclare inchoata multa, perfecta non plane. legendus, | |
| inquam, est hic orator, Brute, si quisquam alius, iuven- | |
| tuti; non enim solum acuere, sed etiam alere ingenium | |
| potest. | 10 |
| Huic successit aetati C. Galba, Servi illius eloquentissi- | 127.1 |
| mi viri filius, P. Crassi eloquentis et iuris periti gener. | |
| laudabant hunc patres nostri, favebant etiam propter | |
| patris memoriam, sed cecidit in cursu. nam rogatione | |
| Mamilia Iugurthinae coniurationis invidia, cum pro sese | 5 |
| ipse dixisset, oppressus est. exstat eius peroratio, qui | |
| epilogus dicitur; qui tanto in honore pueris nobis erat ut | |
| eum etiam edisceremus. hic, qui in conlegio sacerdotum | |
| esset, primus post Romam conditam iudicio publico est | |
| condemnatus. P. Scipio, qui est in consulatu mortuus, | 128.1 |
| non multum ille quidem nec saepe dicebat, sed et Latine | |
| loquendo cuivis erat par et omnis sale facetiisque supera- | |
| bat. eius conlega L. Bestia bonis initiis orsus tribunatus— | |
| nam P. Popillium vi C. Gracchi expulsum sua rogatione | 5 |
| restituit—, vir et acer et non indisertus, tristis exitus | |
| habuit consulatus. nam invidiosa lege [Mamilia quaestio] | |
| C. Galbam sacerdotem et quattuor consularis, L. Bestiam | |
| C. Catonem Sp. Albinum civemque praestantissimum | |
| L. Opimium, Gracchi interfectorem, a populo absolutum, | 10 |
| cum is contra populi studium stetisset, Gracchani iudices | |
| sustulerunt. huius dissimilis in tribunatu reliquaque omni | 129.1 |
| vita civis improbus C. Licinius Nerva non indisertus fuit. | |
| C. Fimbria temporibus isdem fere sed longius aetate pro- | |
| vectus habitus est sane, ut ita dicam, luculentus patro- | |
| nus: asper maledicus, genere toto paulo fervidior atque | 5 |
| commotior, diligentia tamen et virtute animi atque vita | |
| bonus auctor in senatu; idem tolerabilis patronus nec | |
| rudis in iure civili et cum virtute tum etiam ipso oratio- | |
| nis genere liber; cuius orationes pueri legebamus, quas | |
| iam reperire vix possumus. atque etiam ingenio et ser- | 130.1 |
| mone eleganti, valetudine incommoda C. Sextius Calvinus | |
| fuit; qui etsi, cum remiserant dolores pedum, non de- | |
| erat in causis, tamen id non saepe faciebat. itaque con- | |
| silio eius, cum volebant, homines utebantur, patrocinio, | 5 |
| cum licebat. isdem temporibus M. Brutus, in quo ma- | |
| gnum fuit, Brute, dedecus generi vestro, qui, cum tanto | |
| nomine esset patremque optimum virum habuisset et | |
| iuris peritissimum, accusationem factitaverit, ut Athenis | |
| Lycurgus. is magistratus non petivit sed fuit accusator | 10 |
| vehemens et molestus, ut facile cerneres naturale quod- | |
| dam stirpis bonum degeneravisse vitio depravatae volun- | |
| tatis. atque eodem tempore accusator de plebe L. Caesu- | 131.1 |
| lenus fuit, quem ego audivi iam senem, cum ab L. Sabellio | |
| multam lege Aquilia †de iustitia† petivisset. non fecissem | |
| hominis paene infimi mentionem, nisi iudicarem qui suspi- | |
| ciosius aut criminosius diceret audivisse me neminem. | 5 |
| doctus etiam Graecis T. Albucius vel potius paene Grae- | |
| cus. loquor, ut opinor; sed licet ex orationibus iudicare. | |
| fuit autem Athenis adulescens, perfectus Epicureus eva- | |
| serat, minime aptum ad dicendum genus. |