| Nunc reliquorum oratorum aetates, si placet, et gradus | 122.1 |
| persequamur. | |
| Nobis vero, <inquit> Atticus, et vehementer quidem, | |
| ut pro Bruto etiam respondeam. Curio fuit igitur eius- | |
| dem aetatis fere sane illustris orator, cuius de ingenio ex | 5 |
| orationibus eius existumari potest: sunt enim et aliae et | |
| pro Ser. Fulvio de incestu nobilis oratio. nobis quidem | |
| pueris haec omnium optima putabatur, quae vix iam | |
| comparet in hac turba novorum voluminum. | |
| Praeclare, inquit Brutus, teneo qui istam turbam volu- | 123.1 |
| minum effecerit. | |
| Et ego, inquam, intellego, Brute, quem dicas; certe | |
| enim et boni aliquid adtulimus iuventuti, magnificentius | |
| quam fuerat genus dicendi et ornatius; et nocuimus | 5 |
| fortasse, quod veteres orationes post nostras non a me | |
| quidem—meis enim illas antepono—sed a plerisque legi | |
| sunt desitae. | |
| Me numera, inquit, in plerisque; quamquam video mihi | |
| multa legenda iam te auctore quae antea contemnebam. | 10 |
| Atqui haec, inquam, de incestu laudata oratio puerilis | 124.1 |
| est locis multis: de amore de tormentis de rumore loci | |
| sane inanes, verum tamen nondum tritis nostrorum homi- | |
| num auribus nec erudita civitate tolerabiles. scripsit etiam | |
| alia nonnulla et multa dixit et inlustria et in numero | 5 |
| patronorum fuit, ut eum mirer, cum et vita suppedita- | |
| visset et splendor ei non defuisset, consulem non fuisse. | |
| Sed ecce in manibus vir et praestantissimo ingenio et | 125.1 |
| flagranti studio et doctus a puero C. Gracchus: noli enim | |
| putare quemquam, Brute, pleniorem aut uberiorem ad | |
| dicendum fuisse. |