| Et quoniam Stoicorum est facta mentio, Q. Aelius | 117.1 |
| Tubero fuit illo tempore, L. Pauli nepos; nullo in ora- | |
| torum numero sed vita severus et congruens cum ea di- | |
| sciplina quam colebat, paulo etiam durior; qui quidem in | |
| triumviratu iudicaverit contra P. Africani avunculi sui | 5 |
| testimonium vacationem augures quo minus iudiciis ope- | |
| ram darent non habere; sed ut vita sic oratione durus | |
| incultus horridus; itaque honoribus maiorum respondere | |
| non potuit. fuit autem constans civis et fortis et in primis | |
| Graccho molestus, quod indicat Gracchi in eum oratio; | 10 |
| sunt etiam in Gracchum Tuberonis. is fuit mediocris in | |
| dicendo, doctissumus in disputando. | |
| Tum Brutus: quam hoc idem in nostris contingere | 118.1 |
| intellego quod in Graecis, ut omnes fere Stoici prudentis- | |
| sumi in disserendo sint et id arte faciant sintque archi- | |
| tecti paene verborum, idem traducti a disputando ad | |
| dicendum inopes reperiantur. unum excipio Catonem, in | 5 |
| quo perfectissumo Stoico summam eloquentiam non de- | |
| siderem, quam exiguam in Fannio, ne in Rutilio quidem | |
| magnam, in Tuberone nullam video fuisse. | |
| Et ego: non, inquam, Brute, sine causa, propterea | 119.1 |
| quod istorum in dialecticis omnis cura consumitur, vagum | |
| illud orationis et fusum et multiplex non adhibetur genus. | |
| tuus autem avunculus, quemadmodum scis, habet a Stoi- | |
| cis id, quod ab illis petendum fuit; sed dicere didicit a | 5 |
| dicendi magistris eorumque more se exercuit. quod si | |
| omnia a philosophis essent petenda, Peripateticorum insti- | |
| tutis commodius fingeretur oratio. quo magis tuum, Brute, | 120.1 |
| iudicium probo, qui eorum [id est ex vetere Academia] | |
| philosophorum sectam secutus es, quorum in doctrina | |
| atque praeceptis disserendi ratio coniungitur cum sua- | |
| vitate dicendi et copia; quamquam ea ipsa Peripateti- | 5 |
| corum Academicorumque consuetudo in ratione dicendi | |
| talis est, ut nec perficere oratorem possit ipsa per sese | |
| nec sine ea orator esse perfectus. nam ut Stoicorum astric- | |
| tior est oratio aliquantoque contractior quam aures populi | |
| requirunt, sic illorum liberior et latior quam patitur con- | 10 |
| suetudo iudiciorum et fori. quis enim uberior in dicendo | 121.1 |
| Platone? Iovem sic [ut] aiunt philosophi, si Graece lo- | |
| quatur, loqui. quis Aristotele nervosior, Theophrasto dul- | |
| cior? lectitavisse Platonem studiose, audivisse etiam | |
| Demosthenes dicitur—idque apparet ex genere et gran- | 5 |
| ditate verborum; dicit etiam in quadam epistula hoc ipse | |
| de sese—, sed et huius oratio in philosophiam translata | |
| pugnacior, ut ita dicam, videtur et illorum in iudicia | |
| pacatior. |