| His adiuncti sunt C. Curio M. Scaurus P. Rutilius | 110.1 |
| C. Gracchus. de Scauro et Rutilio breviter licet dicere, quo- | |
| rum neuter summi oratoris habuit laudem et <est> uter- | |
| que in multis causis versatus. erat in quibusdam laudan- | |
| dis viris, etiam si maximi ingeni non essent, probabilis | 5 |
| tamen industria; quamquam his quidem non omnino | |
| ingenium, sed oratorium ingenium defuit. neque enim re- | |
| fert videre quid dicendum sit, nisi id queas solute et | |
| suaviter dicere; ne id quidem satis est, nisi id quod | |
| dicitur fit voce voltu motuque conditius. quid dicam | 111.1 |
| opus esse doctrina? sine qua etiam si quid bene dicitur | |
| adiuvante natura, tamen id, quia fortuito fit, semper para- | |
| tum esse non potest. in Scauri oratione, sapientis homi- | |
| nis et recti, gravitas summa et naturalis quaedam inerat | 5 |
| auctoritas, non ut causam sed ut testimonium dicere | |
| putares, cum pro reo diceret. hoc dicendi genus ad patro- | 112.1 |
| cinia mediocriter aptum videbatur, ad senatoriam vero | |
| sententiam, cuius erat ille princeps, vel maxume; signi- | |
| ficabat enim non prudentiam solum, sed, quod maxume | |
| rem continebat, fidem. habebat hoc a natura ipsa, quod | 5 |
| a doctrina non facile posset; quamquam huius quoque | |
| ipsius rei, quemadmodum scis, praecepta sunt. huius et | |
| orationes sunt et tres ad L. Fufidium libri scripti de vita | |
| ipsius acta sane utiles, quos nemo legit; at Cyri vitam et | |
| disciplinam legunt, praeclaram illam quidem, sed neque | 10 |
| tam nostris rebus aptam nec tamen Scauri laudibus ante- | |
| ponendam. | |
| Ipse etiam Fufidius in aliquo patronorum numero fuit. | 113.1 |
| Rutilius autem in quodam tristi et severo genere dicendi | |
| versatus est. erat uterque natura vehemens et acer; ita- | |
| que cum una consulatum petivissent, non ille solum, qui | |
| repulsam tulerat, accusavit ambitus designatum compe- | 5 |
| titorem, sed Scaurus etiam absolutus Rutilium in iudicium | |
| vocavit. multaque opera multaque industria Rutilius fuit, | |
| quae erat propterea gratior, quod idem magnum munus de | |
| iure respondendi sustinebat. sunt eius orationes ieiunae; | 114.1 |
| multa praeclara de iure; doctus vir et Graecis litteris | |
| eruditus, Panaeti auditor, prope perfectus in Stoicis; | |
| quorum peracutum et artis plenum orationis genus scis | |
| tamen esse exile nec satis populari adsensioni adcommo- | 5 |
| datum. itaque illa, quae propria est huius disciplinae, | |
| philosophorum de se ipsorum opinio firma in hoc viro et | |
| stabilis inventa est. qui quom innocentissumus in iudi- | 115.1 |
| cium vocatus esset, quo iudicio convolsam penitus scimus | |
| esse rem publicam, cum essent eo tempore eloquentissimi | |
| viri L. Crassus et M. Antonius consulares, eorum adhi- | |
| bere neutrum voluit. dixit ipse pro sese et pauca C. Cotta, | 5 |
| quod sororis erat filius—et is quidem tamen ut orator, | |
| quamquam erat admodum adulescens—, et Q. Mucius | |
| enucleate ille quidem et polite, ut solebat, nequaquam | |
| autem ea vi atque copia, quam genus illud iudici et ma- | |
| gnitudo causae postulabat. habemus igitur in Stoicis ora- | 116.1 |
| toribus Rutilium, Scaurum in antiquis; utrumque tamen | |
| laudemus, quoniam per illos ne haec quidem in civitate | |
| genera hac oratoria laude caruerunt. volo enim ut in | |
| scaena sic etiam in foro non eos modo laudari, qui celeri | 5 |
| motu et difficili utantur, sed eos etiam, quos statarios | |
| appellant, quorum sit illa simplex in agendo veritas, non | |
| molesta. |