| Vester etiam D. Brutus M. filius, ut ex familiari eius | 107.1 |
| L. Accio poeta sum audire solitus, et dicere non inculte | |
| solebat et erat cum litteris Latinis tum etiam Graecis, ut | |
| temporibus illis, eruditus. quae tribuebat idem Accius | |
| etiam Q. Maxumo L. Pauli nepoti; et vero ante Maxu- | 5 |
| mum illum Scipionem, quo duce privato Ti. Gracchus | |
| occisus esset, cum omnibus in rebus vementem tum acrem | |
| aiebat in dicendo fuisse. tum etiam P. Lentulus ille prin- | 108.1 |
| ceps ad rem publicam dumtaxat quod opus esset satis | |
| habuisse eloquentiae dicitur; isdemque temporibus L. | |
| Furius Philus perbene Latine loqui putabatur litteratius- | |
| que quam ceteri; P. Scaevola valde prudenter et acute; | 5 |
| paulo etiam copiosius nec multo minus prudenter M'. | |
| Manilius. Appi Claudi volubilis sed paulo fervidior oratio. | |
| erat in aliquo numero etiam M. Fulvius Flaccus et C. Cato | |
| Africani sororis filius, mediocres oratores; etsi Flacci | |
| scripta sunt, sed ut studiosi litterarum. Flacci autem | 10 |
| aemulus P. Decius fuit, non infans ille quidem sed ut | |
| vita sic oratione etiam turbulentus. M. Drusus C. f., qui | 109.1 |
| in tribunatu C. Gracchum conlegam iterum tribunum | |
| fregit, vir et oratione gravis et auctoritate, eique proxime | |
| adiunctus C. Drusus frater fuit. tuus etiam gentilis, Brute, | |
| M. Pennus facete agitavit in tribunatu C. Gracchum pau- | 5 |
| lum aetate antecedens. fuit enim M. Lepido et L. Oreste | |
| consulibus quaestor Gracchus, tribunus Pennus illius | |
| Marci filius, qui cum Q. Aelio consul fuit; sed is omnia | |
| summa sperans aedilicius est mortuus. nam de T. Flami- | |
| nino, quem ipse vidi, nihil accepi nisi Latine diligenter | 10 |
| locutum. |