| Utinam in Ti. Graccho Gaioque Carbone talis mens ad | 103.1 |
| rem publicam bene gerendam fuisset quale ingenium ad | |
| bene dicendum fuit: profecto nemo his viris gloria praesti- | |
| tisset. sed eorum alter propter turbulentissumum tribu- | |
| natum, ad quem ex invidia foederis Numantini bonis | 5 |
| iratus accesserat, ab ipsa re publica est interfectus; alter | |
| propter perpetuam in populari ratione levitatem morte | |
| voluntaria se a severitate iudicum vindicavit. sed fuit | |
| uterque summus orator. atque hoc memoria patrum teste | 104.1 |
| dicimus. nam et Carbonis et Gracchi habemus orationes | |
| nondum satis splendidas verbis, sed acutas pruden- | |
| tiaeque plenissumas. fuit Gracchus diligentia Corne- | |
| liae matris a puero doctus et Graecis litteris eruditus. | 5 |
| nam semper habuit exquisitos e Graecia magistros, in | |
| eis iam adulescens Diophanem Mytilenaeum Graeciae | |
| temporibus illis disertissumum. sed ei breve tempus ingeni | |
| augendi et declarandi fuit. Carbo, quoi vita suppeditavit, | 105.1 |
| est in multis iudiciis causisque cognitus. hunc qui audie- | |
| rant prudentes homines, in quibus familiaris noster L. | |
| Gellius qui se illi contubernalem in consulatu fuisse nar- | |
| rabat, canorum oratorem et volubilem et satis acrem | 5 |
| atque eundem et vehementem et valde dulcem et per- | |
| facetum fuisse dicebat; addebat industrium etiam et di- | |
| ligentem et in exercitationibus commentationibusque | |
| multum operae solitum esse ponere. hic optimus illis | 106.1 |
| temporibus est patronus habitus eoque forum tenente | |
| plura fieri iudicia coeperunt. nam et quaestiones perpe- | |
| tuae hoc adulescente constitutae sunt, quae antea nullae | |
| fuerunt; L. enim Piso tribunus plebis legem primus de | 5 |
| pecuniis repetundis Censorino et Manilio consulibus | |
| tulit—ipse etiam Piso et causas egit et multarum legum | |
| aut auctor aut dissuasor fuit, isque et orationes reliquit, | |
| quae iam evanuerunt, et annales sane exiliter scriptos—; | |
| et iudicia populi, quibus aderat Carbo, iam magis patro- | 10 |
| num desiderabant tabella data; quam legem L. Cassius | |
| Lepido et Mancino consulibus tulit. |