| Tum Atticus: quid ergo? estne ista Fanni? nam varia | 99.5 |
| opinio pueris nobis erat. alii a C. Persio litterato homine | |
| scriptam esse aiebant, illo quem significat valde doctum | |
| esse Lucilius; alii multos nobilis, quod quisque potuisset, | |
| in illam orationem contulisse. | |
| Tum ego: audivi equidem ista, inquam, de maioribus | 100.1 |
| natu, sed nunquam sum adductus ut crederem; eamque | |
| suspicionem propter hanc causam credo fuisse, quod Fan- | |
| nius in mediocribus oratoribus habitus esset, oratio autem | |
| vel optuma esset illo quidem tempore orationum omnium. | 5 |
| sed nec eiusmodi est, ut a pluribus confusa videatur— | |
| unus enim sonus est totius orationis et idem stilus—, nec | |
| de Persio reticuisset Gracchus, cum ei Fannius de Mene- | |
| lao Maratheno et de ceteris obiecisset; praesertim cum | |
| Fannius numquam sit habitus elinguis. nam et causas | 10 |
| defensitavit et tribunatus eius arbitrio et auctoritate | |
| P. Africani gestus non obscurus fuit. alter autem C. Fan- | 101.1 |
| nius M. filius, C. Laeli gener, et moribus et ipso genere | |
| dicendi durior. is soceri instituto, quem, quia cooptatus | |
| in augurum conlegium non erat, non admodum diligebat, | |
| praesertim cum ille Q. Scaevolam sibi minorem natu ge- | 5 |
| nerum praetulisset—cui tamen Laelius se excusans non | |
| genero minori dixit se illud, sed maiori filiae detulisse—, | |
| is tamen instituto Laeli Panaetium audiverat. eius omnis | |
| in dicendo facultas historia ipsius non ineleganter scripta | |
| perspici potest, quae neque nimis est infans neque per- | 10 |
| fecte diserta. Mucius autem augur quod pro se opus erat | 102.1 |
| ipse dicebat, ut de pecuniis repetundis contra T. Albu- | |
| cium. is oratorum in numero non fuit, iuris civilis intelle- | |
| gentia atque omni prudentiae genere praestitit. L. Coelius | |
| Antipater scriptor, quemadmodum videtis, fuit ut tem- | 5 |
| poribus illis luculentus, iuris valde peritus, multorum | |
| etiam, ut L. Crassi, magister. |