| Fuerunt etiam in oratorum numero mediocrium L. | 94.3 |
| et Sp. Mummii fratres, quorum exstant amborum ora- | |
| tiones; simplex quidem Lucius et antiquus, Spurius autem | 5 |
| nihilo ille quidem ornatior, sed tamen astrictior; fuit | |
| enim doctus e disciplina Stoicorum. multae sunt Sp. Albi- | |
| ni orationes. sunt etiam L. et C. Aureliorum Orestarum, | |
| quos aliquo video in numero oratorum fuisse. P. etiam | 95.1 |
| Popillius cum civis egregius tum non indisertus fuit; | |
| Gaius vero filius eius disertus, Gaiusque Tuditanus cum | |
| omni vita atque victu excultus atque expolitus, tum eius | |
| elegans est habitum etiam orationis genus. eodemque in | 5 |
| genere est habitus is, qui iniuria accepta fregit Ti. Grac- | |
| chum patientia, civis in rebus optimis constantissimus | |
| M. Octavius. at vero M. Aemilius Lepidus, qui est Por- | |
| cina dictus, isdem temporibus fere quibus Galba, sed | |
| paulo minor natu et summus orator est habitus et fuit, | 10 |
| ut apparet ex orationibus, scriptor sane bonus. hoc in | 96.1 |
| oratore Latino primum mihi videtur et levitas apparuisse | |
| illa Graecorum et verborum comprensio et iam artifex, | |
| ut ita dicam, stilus. hunc studiose duo adulescentes in- | |
| geniosissimi et prope aequales C. Carbo et Ti. Gracchus | 5 |
| audire soliti sunt; de quibus iam dicendi locus erit, cum | |
| de senioribus pauca dixero. Q. enim Pompeius non con- | |
| temptus orator temporibus illis fuit, qui summos hono- | |
| res homo per se cognitus sine ulla commendatione maio- | |
| rum est adeptus. tum L. Cassius multum potuit non elo- | 97.1 |
| quentia, sed dicendo tamen; homo non liberalitate, ut | |
| alii, sed ipsa tristitia et severitate popularis, cuius qui- | |
| dem legi tabellariae M. Antius Briso tribunus plebis diu | |
| restitit M. Lepido consule adiuvante; eaque res P. Afri- | 5 |
| cano vituperationi fuit, quod eius auctoritate de senten- | |
| tia deductus Briso putabatur. tum duo Caepiones mul- | |
| tum clientes consilio et lingua, plus auctoritate tamen et | |
| gratia sublevabant. Sex. Pompei sunt scripta nec nimis | |
| extenuata, quamquam veterum est similis, et plena | 10 |
| prudentiae. P. Crassum valde probatum oratorem isdem | 98.1 |
| fere temporibus accepimus, qui et ingenio valuit et studio | |
| et habuit quasdam etiam domesticas disciplinas. nam et | |
| cum summo illo oratore Ser. Galba, cuius Gaio filio filiam | |
| suam conlocaverat, adfinitate sese devinxerat et cum esset | 5 |
| P. Muci filius fratremque haberet P. Scaevolam, domi ius | |
| civile cognoverat. in eo industriam constat summam | |
| fuisse maxumamque gratiam, cum et consuleretur pluri- | |
| mum et diceret. horum aetatibus adiuncti duo C. Fannii | 99.1 |
| C. M. filii fuerunt; quorum Gai filius, qui consul cum | |
| Domitio fuit, unam orationem de sociis et nomine Latino | |
| contra Gracchum reliquit sane et bonam et nobilem. |