| Cum haec dixissem et paulum interquievissem: quid | 91.1 |
| igitur, inquit, est causae, Brutus, si tanta virtus in ora- | |
| tore Galba fuit, cur ea nulla in orationibus eius appareat? | |
| quod mirari non possum in eis, qui nihil omnino scripti | |
| reliquerunt. | 5 |
| Nec enim est eadem inquam, Brute, causa non scri- | |
| bendi et non tam bene scribendi quam dixerint. nam | |
| videmus alios oratores inertia nihil scripsisse, ne domes- | |
| ticus etiam labor accederet ad forensem—pleraeque | |
| enim scribuntur orationes habitae iam, non ut habeantur | 10 |
| —; alios non laborare ut meliores fiant—nulla enim res | 92.1 |
| tantum ad dicendum proficit quantum scriptio: memo- | |
| riam autem in posterum ingeni sui non desiderant, cum | |
| se putant satis magnam adeptos esse dicendi gloriam | |
| eamque etiam maiorem visum iri, si in existimantium | 5 |
| arbitrium sua scripta non venerint—; alios, quod melius | |
| putent dicere se posse quam scribere, quod peringeniosis | |
| hominibus neque satis doctis plerumque contingit, ut ipsi | |
| Galbae. quem fortasse vis non ingeni solum sed etiam | 93.1 |
| animi et naturalis quidam dolor dicentem incendebat effi- | |
| ciebatque ut et incitata et gravis et vehemens esset | |
| oratio; dein cum otiosus stilum prehenderat motusque | |
| omnis animi tamquam ventus hominem defecerat, flac- | 5 |
| cescebat oratio. quod iis qui limatius dicendi consectan- | |
| tur genus accidere non solet, propterea quod prudentia | |
| numquam deficit oratorem, qua ille utens eodem modo | |
| possit et dicere et scribere; ardor animi non semper adest, | |
| isque cum consedit, omnis illa vis et quasi flamma ora- | 10 |
| toris exstinguitur. hanc igitur ob causam videtur Laeli | 94.1 |
| mens spirare etiam in scriptis, Galbae autem vis occidisse. |