| Erant tamen, quibus videretur illius aetatis tertius | 210.1 |
| Curio, quia splendidioribus fortasse verbis utebatur et | |
| quia Latine non pessume loquebatur usu credo aliquo | |
| domestico. nam litterarum admodum nihil sciebat; sed | |
| magni interest quos quisque audiat cotidie domi, quibus- | 5 |
| cum loquatur a puero, quem ad modum patres paedagogi | |
| matres etiam loquantur. legimus epistulas Corneliae ma- | 211.1 |
| tris Gracchorum: apparet filios non tam in gremio edu- | |
| catos quam in sermone matris. auditus est nobis Laeliae | |
| C. f. saepe sermo: ergo illam patris elegantia tinctam | |
| vidimus et filias eius Mucias ambas. quarum sermo mihi | 5 |
| fuit notus, et neptes Licinias, quas nos quidem ambas, | |
| hanc vero Scipionis etiam tu, Brute, credo, aliquando | |
| audisti loquentem. | |
| Ego vero ac lubenter quidem, inquit Brutus; et eo | |
| lubentius, quod L. Crassi erat filia. | 10 |
| Quid Crassum, inquam, illum censes istius Liciniae | 212.1 |
| filium, Crassi testamento qui fuit adoptatus? | |
| Summo iste quidem dicitur ingenio fuisse, inquit; et | |
| vero hic Scipio conlega meus mihi sane bene et loqui vide- | |
| tur et dicere. | 5 |
| Recte, inquam, iudicas, Brute. etenim istius genus est | |
| ex ipsius sapientiae stirpe generatum. nam et de duobus | |
| avis iam diximus, Scipione et Crasso, et de tribus proavis, | |
| Q. Metello, cuius quattuor filii, P. Scipione, qui ex domi- | |
| natu Ti. Gracchi privatus in libertatem rem publicam | 10 |
| vindicavit, Q. Scaevola augure, qui peritissimus iuris | |
| idemque percomis est habitus. iam duorum abavorum | 213.1 |
| quam est inlustre nomen, P. Scipionis qui bis consul fuit, | |
| qui est Corculum dictus, alterius omnium sapientissimi, | |
| C. Laeli! |