| O generosam, inquit, stirpem et tamquam in unam | 213.5 |
| arborem plura genera sic in istam domum multorum | |
| insitam atque †inluminatam† sapientiam! | |
| Similiter igitur suspicor, ut conferamus parva magnis, | |
| Curionis, etsi pupillus relictus est, patrio fuisse instituto | |
| puro sermone adsuefactam domum; et eo magis hoc | 10 |
| iudico, quod neminem ex his quidem, qui aliquo in numero | |
| fuerunt, cognovi in omni genere honestarum artium tam | |
| indoctum tam rudem. nullum ille poetam noverat, nullum | 214.1 |
| legerat oratorem, nullam memoriam antiquitatis conlege- | |
| rat; non publicum ius, non privatum et civile cognoverat. | |
| quamquam id quidem fuit etiam in aliis et magnis quidem | |
| oratoribus, quos parum his instructos artibus vidimus, ut | 5 |
| Sulpicium, ut Antonium. sed ei tamen unum illud habe- | |
| bant dicendi opus elaboratum; idque cum constaret ex | |
| quinque notissimis partibus, nemo in aliqua parte earum | |
| omnino nihil poterat: in quacumque enim una plane clau- | |
| deret, orator esse non posset; sed tamen alius in alia ex- | 10 |
| cellebat magis. reperiebat quid dici opus esset et quo modo | 215.1 |
| praeparari et quo loco locari, memoriaque ea comprendebat | |
| Antonius, excellebat autem actione; erantque ei quaedam | |
| ex his paria cum Crasso, quaedam etiam superiora; at Crassi | |
| magis nitebat oratio. nec vero Sulpicio neque Cottae dicere | 5 |
| possumus neque cuiquam bono oratori rem ullam ex illis | |
| quinque partibus plane atque omnino defuisse. itaque in | 216.1 |
| Curione hoc verissime iudicari potest, nulla re una magis | |
| oratorem commendari quam verborum splendore et copia. | |
| nam cum tardus in cogitando tum in struendo dissipatus | |
| fuit. reliqua duo sunt, agere et meminisse: in utroque | 5 |
| cacinnos inridentium commovebat. motus erat is, quem | |
| et C. Iulius in perpetuum notavit, cum ex eo in utramque | |
| partem toto corpore vacillante quaesivit, quis loqueretur | |
| e luntre; et Cn. Sicinius homo impurus sed admodum | |
| ridiculus—neque aliud in eo oratoris simile quicquam. is | 217.1 |
| cum tribunus plebis Curionem et Octavium consules pro- | |
| duxisset Curioque multa dixisset sedente Cn. Octavio | |
| conlega, qui devinctus erat fasciis et multis medicamentis | |
| propter dolorem artuum delibutus, 'numquam, inquit, | 5 |
| Octavi, conlegae tuo gratiam referes; qui nisi se suo more | |
| iactavisset, hodie te istic muscae comedissent.' memoria | |
| autem ita fuit nulla, ut aliquotiens, tria cum proposuisset, | |
| aut quartum adderet aut tertium quaereret; qui in iudicio | |
| privato vel maxumo, cum ego pro Titinia Cottae perora- | 10 |
| vissem, ille contra me pro Ser. Naevio diceret, subito | |
| totam causam oblitus est idque veneficiis et cantionibus | |
| Titiniae factum esse dicebat. magna haec immemoris | 218.1 |
| ingeni signa; sed nihil turpius quam quod etiam in scrip- | |
| tis obliviscebatur quid paulo ante posuisset: ut in eo | |
| libro, ubi se exeuntem e senatu et cum Pansa nostro et | |
| cum Curione filio conloquentem facit, cum senatum | 5 |
| Caesar consul habuisset, omnisque ille sermo ductus <est> | |
| a percontatione fili quid in senatu esset actum. in quo | |
| multis verbis cum inveheretur in Caesarem Curio dis- | |
| putatioque esset inter eos, ut est consuetudo dialogorum, | |
| cum sermo esset institutus senatu misso, quem senatum | 10 |
| Caesar consul habuisset, reprendit eas res, quas idem | |
| Caesar anno post et deinceps reliquis annis administra- | |
| visset in Gallia. |