Tum Brutus admirans: tantamne fuisse oblivionem, 219.1
inquit, in scripto praesertim, ut ne legens quidem um-
quam senserit quantum flagiti commisisset?
  Quid autem, inquam, Brute, stultius quam, si ea vitu-
perare volebat quae vituperavit, non eo tempore insti- 5
tuere sermonem, cum illarum rerum iam tempora prae-
terissent? sed ita totus errat, ut in eodem sermone dicat
in senatum se Caesare consule non accedere, sed id dicat
ipso consule exiens e senatu. iam qui hac parte animi,
quae custos est ceterarum ingeni partium, tam debilis 10
esset, ut ne in scripto quidem meminisset quid paulo ante
posuisset, huic minime mirum est ex tempore dicenti
solitam effluere mentem. itaque cum ei nec officium de- 220.1
esset et flagraret studio dicendi, perpaucae ad eum causae
deferebantur. orator autem, vivis eius aequalibus, pro-
xumus optumis numerabatur propter verborum bonita-
tem, ut ante dixi, et expeditam ac profluentem quodam 5
modo celeritatem. itaque eius orationes aspiciendas tamen
censeo. sunt illae quidem languidiores, verum tamen
possunt augere et quasi alere id bonum, quod in illo
mediocriter fuisse concedimus: quod habet tantam vim,
ut solum sine aliis in Curione speciem oratoris alicuius 10
effecerit. sed ad instituta redeamus.
  In eodem igitur numero eiusdem aetatis C. Carbo fuit, 221.1
illius eloquentissimi viri filius. non satis acutus orator,
sed tamen orator numeratus est. erat in verbis gravitas et
facile dicebat et auctoritatem naturalem quandam habe-
bat oratio. acutior Q. Varius rebus inveniendis nec minus 5
verbis expeditus; fortis vero actor et vemens et verbis
nec inops nec abiectus et quem plane oratorem dicere
auderes Cn. Pomponius lateribus pugnans, incitans ani-
mos, acer acerbus criminosus. multum ab his aberat L. 222.1
Fufius, tamen ex accusatione M'. Aquili diligentiae fruc-
tum ceperat. nam M. Drusum tuum magnum avonculum,
gravem oratorem ita dumtaxat cum de re publica diceret,
L. autem Lucullum etiam acutum, patremque tuum, 5
Brute, iuris quoque et publici et privati sane peritum,
M. Lucullum, M. Octavium Cn. f., qui tantum auctoritate
dicendoque valuit ut legem Semproniam frumentariam
populi frequentis subfragiis abrogaverit, Cn. Octavium
M. f., M. Catonem patrem, Q. etiam Catulum filium ab- 10
ducamus ex acie id est ab iudiciis et in praesidiis rei
publicae, cui facile satis facere possint, conlocemus. eodem 223.1
Q. Caepionem referrem, nisi nimis equestri ordini dedi-
tus a senatu dissedisset. Cn. Carbonem, M. Marium et
ex eodem genere compluris minime dignos elegantis con-
ventus auribus aptissimos cognovi turbulentis contioni- 5
bus. quo in genere, ut in his perturbem aetatum ordinem,
nuper L. Quinctius fuit; aptior etiam Palicanus auribus
imperitorum. et quoniam huius generis facta mentio est, 224.1
seditiosorum omnium post Gracchos L. Appuleius Satur-
ninus eloquentissimus visus est: magis specie tamen et
motu atque ipso amictu capiebat homines quam aut
dicendi copia aut mediocritate prudentiae. longe autem 5
post natos homines improbissimus C. Servilius Glaucia,
sed peracutus et callidus cum primisque ridiculus. is ex
summis et fortunae et vitae sordibus in praetura consul
factus esset, si rationem eius haberi licere iudicatum esset.
nam et plebem tenebat et equestrem ordinem beneficio 10
legis devinxerat. is praetor eodem die, quo Saturninus
tribunus plebis, Mario et Flacco consulibus publice est
interfectus; homo simillimus Atheniensis Hyperboli, cuius
improbitatem veteres Atticorum comoediae notaverunt.
quos Sex. Titius consecutus, homo loquax sane et satis 225.1
acutus sed tam solutus et mollis in gestu, ut saltatio
quaedam nasceretur, cui saltationi Titius nomen esset.
ita cavendumst, ne quid in agendo dicendove facias, cuius
imitatio rideatur. sed ad paulo superiorem aetatem revecti 5
sumus; nunc ad eam de qua aliquantum sumus locuti
revertamur.