| Coniunctus igitur Sulpici aetati P. Antistius fuit, ra- | 226.1 |
| bula sane probabilis, qui multos cum tacuisset annos | |
| neque contemni solum sed inrideri etiam solitus esset, in | |
| tribunatu primum contra C. Iuli illam consulatus peti- | |
| tionem extraordinariam veram causam agens est pro- | 5 |
| batus; et eo magis quod eandem causam cum ageret eius | |
| conlega ille ipse Sulpicius, hic plura et acutiora dicebat. | |
| itaque post tribunatum primo multae ad eum causae, | |
| deinde omnes maxumae quaecumque erant deferebantur. | |
| rem videbat acute, componebat diligenter, memoria vale- | 227.1 |
| bat; verbis non ille quidem ornatis utebatur, sed tamen | |
| non abiectis; expedita autem erat et perfacile currens | |
| oratio; et erat eius quidam tamquam habitus non inur- | |
| banus; actio paulum cum vitio vocis tum etiam ineptiis | 5 |
| claudicabat. hic temporibus floruit iis, quibus inter pro- | |
| fectionem reditumque L. Sullae sine iure fuit et sine ulla | |
| dignitate res publica; hoc etiam magis probabatur, quod | |
| erat ab oratoribus quaedam in foro solitudo. Sulpicius | |
| occiderat, Cotta aberat et Curio; vivebat e reliquis patro- | 10 |
| nis eius aetatis nemo praeter Carbonem et Pomponium, | |
| quorum utrumque facile superabat. inferioris autem | 228.1 |
| aetatis erat proxumus L. Sisenna, doctus vir et studiis | |
| optimis deditus, bene Latine loquens, gnarus rei publicae, | |
| non sine facetiis, sed neque laboris multi nec satis ver- | |
| satus in causis; interiectusque inter duas aetates Hortensi | 5 |
| et Sulpici nec maiorem consequi poterat et minori necesse | |
| erat cedere. huius omnis facultas ex historia ipsius per- | |
| spici potest, quae cum facile omnis vincat superiores, | |
| tum indicat tamen quantum absit a summo quamque | |
| genus hoc scriptionis nondum sit satis Latinis litteris | 10 |
| inlustratum. nam Q. Hortensi admodum adulescentis | |
| ingenium ut Phidiae signum simul aspectum et probatum | |
| est. is L. Crasso Q. Scaevola consulibus primum in foro | 229.1 |
| dixit et apud hos ipsos quidem consules, et cum eorum | |
| qui adfuerunt tum ipsorum consulum, qui omnibus intel- | |
| legentia anteibant, iudicio discessit probatus. undeviginti | |
| annos natus erat eo tempore, est autem L. Paullo C. | 5 |
| Marcello consulibus mortuus: ex quo videmus eum in | |
| patronorum numero annos quattuor et quadraginta fuisse. | |
| hoc de oratore paulo post plura dicemus; hoc autem loco | |
| voluimus <eius> aetatem in disparem oratorum aetatem | |
| includere. quamquam id quidem omnibus usu venire | 10 |
| necesse fuit, quibus paulo longior vita contigit, ut et cum | |
| multo maioribus natu, quam essent ipsi, et cum aliquanto | |
| minoribus compararentur. ut Accius isdem aedilibus ait | |
| se et Pacuvium docuisse fabulam, quom ille octoginta, | |
| ipse triginta annos natus esset: sic Hortensius non cum | 230.1 |
| suis aequalibus solum, sed et mea cum aetate et cum tua, | |
| Brute, et cum aliquanto superiore coniungitur, si quidem | |
| et Crasso vivo dicere solebat et magis iam etiam vigebat | |
| Antonio; et cum Philippo iam sene pro Cn. Pompei bonis | 5 |
| dicens in illa causa, adulescens cum esset, princeps fuit | |
| et in eorum, quos in Sulpici aetate posui, numerum facile | |
| pervenerat et suos inter aequalis M. Pisonem M. Crassum | |
| Cn. Lentulum P. Lentulum Suram longe praestitit et me | |
| adulescentem nactus octo annis minorem, quam erat | 10 |
| ipse, multos annos in studio eiusdem laudis exercuit et | |
| tecum simul, sicut ego pro multis, sic ille pro Appio | |
| Claudio dixit paulo ante mortem. |